Circulares litterae dioecesanae a 16-a maji-31-am decembris 1867. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis dimissae a principe primate regni Hungariae et archi-episcopo Joanne Simor

Nr. XX.

118 mantes (ludum praeteriisse tempora, quibus stetit adagium: „Verba ligant homines, tauro­rum cornua funes.“ Sed Deus victoriam dedit pontificiis militibus, qui irruentes in Statum Ecclesiasticum barbaros, hac enim nomenclatione per suas rapinas, praedocinia et crude­litates dignos se reddidere, represserunt, prostraverunt, profligaverunt, adjuti a ponti­ficiarum urbium et oppidorum populis, qui suam erga Sedem Apostolicam fidem, fidelita­tem et adhaesionem luculentissime comprobaverunt, simulque mendacii arguerunt Guber­nii Italici satellites, qui in volantibus pagellis, diplomaticisque notis perfricta fronte as­serere non erubuerunt, Romanum populum, eertarumque urbium incolas nihil in votis ha­bere magis, quam ut Regno Italiae ipsi quoque annecterentur. Quod quam falsum sit, re- centissima invasione Italorum patuit. Tantum enim abfuit, ut populus Romanus a Prin­cipe ac Domino suo Summo Pontifice deficere voluerit, ut potius invasoribus armata manu se opposuerit, qui nimirum ipsum intolerabili italico jugo submittere conniteban- tur. Victoria de hostibus S. Sedis recentissimo tempore relata praeter Deum, qui Vicarium suum in terris miro modo protexit, debetur constantiae Summi Pontificis, fortitudini mi­litum pontificiorum, et fidelitati populi ditionum pontificiarum. Modum symbolas colligendi DD. Curatorum arbitrio relinquo, quorum quilibet adjunctis convenientissimum adhibeat, sive itaque ope nollulae, sive ope offertorii, sive per constitutos ad fores Ecclesiarum viros aut matronas, sive per pyxidem in Ecclesia in patenti loco expositam collecta fiat, perinde est, dummodo fiat et bene fiat. Collectae symbolae ad Officium meum Dioecesanum transponantur, quas suo tempore publicabo, mox vero ad suam competentiam promovere non morabor. „Ostensionem ergo, quae est caritatis vestrae, et nostrae gloriae pro vobis — in Beatissimum Patrem nostrum — ostendite, in faciem Ecclesiarum“ 3). Budae die 1-a Decembris 1867. Nr. 1446. Tabellae de mo­tu populi. Juxta tenores rescripti r. Ministerii Cultus et publicae institutionis sub 22-a No­vembris a. curr. Nr. 14,395. ad me directi, r. Ministerium agriculturae, industriae et commercii Tabellas statisticas, quibus notationes diversae de motu populi inserendae sunt, proximius ad Ven. Clerum Curatum via Officii Dioecesani dimittere intendit. Scopo hoc attamen sibi sequentia praevie indicari postulat : a) Comitatum, Circulum seu processum, vel L. R. Civitatem, ad cujus jurisdictio­nem omnis mater, et singula filialis Ecclesia pertinet. b) An DD. Curati praememoratas Tabellas statisticas duntaxat lingua hungarica, vel praeter hanc in alia etiam lingua, et quali, sibi transmitti desiderent? In horum nexu DD. Curatos provoco, ut ad praevia duo puncta succincte et clare respondeant, responsaque sua via concernentis Officii VADiaconalis horsum sine mora exhibeant. Praerecensiti ministerialis rescripti tenoribus continuo disponitur: 1. Ut ex parte omnis Ecclesiae matris, filialiumque ad eandem pertinentium, unica dumtaxat ex quinduplicis ordinis deductionibus consistens tabella, adornetur, nisi Ecclesia 3) 2. Cor. 8. 24. I

Next

/
Thumbnails
Contents