Circulares litterae dioecesanae a 16-a maji-31-am decembris 1867. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis dimissae a principe primate regni Hungariae et archi-episcopo Joanne Simor
Nr. XIX.
113 FF. et FF. Beatissimi Patris, ad instituendas, persolvendasque publicas preces provocantis voci votisque prono promptoque animo obsecundare. Itaque praesentium vigore pro Ecclesia Sancta Dei, atque in specie ad praememoratam intentionem Sanctissimi Domini Nostri publicas preces, diebus 19. 20. et21-ma futuri mensis Decembris instituendas indico atque ordino, quae instituantur sequenti modo: Praemonito eatenus Dominica III. Adventus fideli populo ex ambone, praestitutis omnibus tribus diebus in qualibet parochiali Ecclesia, nec non in filialibus etiam, in quibus cultus divinus publicus Domini ac festis diebus peragi consuevit, prout etiam in conventualibus Regularium utriusque sexus Eeclesiis decantetur Missa sub exposito SSmo Eucharistiae Sacramento cum dupplici benedictione; ante ultimam benedictionem orentur cum populo lingua vernacula quinquies Oratio Dominica et Salutatio x\ngelica cum collecta „Deus refugium nostrum etc.“ Suapte intelligitur Missam etiam ad auroram instar „Rorate“ cantari posse, quacum una vice conjungatur sermo sacer brevior occasioni huius devotionis accomodus. Post meridiem sub exposito itidem SSmo Sacramento recitentur Litaniae omnium Sanctorum cum omnibus adnexis versiculis et orationibus, nec non quinquies Pater et Ave cum praememorata collecta „Deus refugium nostrum.“ Qui devotioni huic matutinae ac serotinae vel unica saltem die interfuerint, atque illam ad intentionem in Encyclicis Summi Pontificis expressam peregerint, indulgentias septem annorum totidemque quadragenarum lucrabuntur. Qui vero insuper etiam sacramentali confessione se expiaverint ac sacra communione refecti fuerint, participes fient plenariarum indulgentiarum, quas omnes indulgentias, peccatorum remissiones, ac poenitentiarum remissiones etiam animabus in purgatorio existentibus, per modum suffragii applicari posse, Beatissimus Pater declaravit ac annuit. Omnes autem ac singulos curam animarum gerentes hortor in Domino, ut devotionem istam debito zelo prosequantur, fiantque in eadem peragenda forma gregis ex animo. Sic fiet, ut Deus, cujus adorandae potentia Majestatis flammae saevientis incendium sanctis tribus pueris in splendorem demutatum est animarum: Ecclesiae suae similibus adsit remediis, quatenus de gravioribus mundi hujus adversitatibus propitiatione coelesti populus Christianus ereptus exultet. Strigonii, die 18-a Novembris, 1867. Vigore intimati r. Ministerii defendendae patriae, sub 6-a Novembris a. curr. Nr. 17601. editi, milites ad longius tempus, seu usque subsequam revocationem, vel plenam e militia dimissionem ablicentiati, item milites cum reservatione dimissi seu ad reservatam militiam pertinentes, qui tertiam aetatis pro militia praestitutae classem egressi sunt, id est, qui vigesimum tertium aetatis annum jam compleverunt, sed non mox atque illum compleverunt, verum dumtaxat a 1-a Januarii anni ad completum vigesimum tertium aetatis annum subsequentis, sine omni exceptione, civili legi matrimoniali subjiciuntur. Hac de causa facultate seu licentia ineundi matrimonii a Militari Jurisdictione, — praefecto quippe cohortis, — impetranda, item testimonio de peractis promulgationibus dimissioneque a capel- lanis Castrensibus exaranda ampluis non egent; haud absimiliter causas idmodi militum ablicentiatorum cognoscere et decidere ad Fora illa pertinebit, quibus iidem, si civiles es. sent personae, subessent. Nihilominus Curati obligantor de peractis dictorum militum copulationibus genuinos matriculares extractus abs mora via Ordinariatus ad suam Competentiam promovere. Intimati hujus sub praeprovocato dato et numero ad omnes Regni HungaNr. 1333. De matrimoniis militum ablicentiatorum.