Circulares litterae dioecesanae a 16-a maji-31-am decembris 1867. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis dimissae a principe primate regni Hungariae et archi-episcopo Joanne Simor

Nr. XVIII.

107 populo, de nutantibus ipsis Christianorum Principum thronis timere Te jubet: — ut ob ex­spectationem impendentium atrocitatum, plus adhuc a venturis persecutoribus, quam a prae­sentibus inimicis, et iis, quas jam subiveras, persecutionibus patiaris. Sed utique non longissima pace frui, militibus Christi coronas parat; sed longum sustinere certamen et vincere, fuit estque martyribus gloriosum. Cum vero id cumprimis a Deo sit, vincere: quantum Tibi datum a Deo existima­bimus, qui tam diuturnam aeque ac periculosam luctam, a tot jam annis invictus sustines; et, adhuc plenus mirabili robore, continuare pergis? Haec animo revolvimus singulo iere, non die tantum, sed et momento temporis, dum de statu Ecclesiae adflicto cogitantes, Tui, Sanctissime Pater! memoriam una facimus. Fecimus autem id nuper, VI. Iduum Octobris vel maxime, dum Pestini, in congregatione generali societatis S. Stephani collecti complures Archi- et Episcopi Hungáriáé, cum aliis piis saecularibus viris, consilia de suscitando per editionem bonorum librorum catholicae Religionis zelo, eoque latius etiam diffundendo consilia fovimus. Neque potuimus continere nos. quin ad Te, Sanctissime Pater! nostrae devotionis sensus literis deferremus Tibique optime, ut semper, precantes, paternae Tuae in nos propensionis et amoris testem, Aposto- licam benedictionem, qua conatuum laborumque nostrorum altricem et certissimi incrementi vadem, humillimis precibus expeteremus. Patere Beatissime Pater, ut hos filialis pietatis, et inconcussos fidelitatis sensus, qui­bus Societatis a S. Protorege nostro nuncupatae sodales omnes animantur, ego eorum in­terpres ad beatissimos pedes Vestros deponam, qui in devotissimo eorumdem osculo peren­no Budae, die 10. Octobris, 1867. S auctitatis Vestrae filiorum minimus f Joannes Simor m. p. Archi-Eppus Strigon. Decreta S. Rituum Congregationis. 1. An in Altari, in quo adest magna statua Crucifixi, sit ponenda alia Crux, dum celebratur Missa? Resp. Est sufficiens, et non indiget alia Crux. 16. Junii, 1663 Rossanen ad 2. 2. Res divina fieri non potest in Altari, in quo exigua crux solum minori tabulae defixa fidelibus exhibetur, sed crucifixus inter candelabra ita prominere debet, ut Sacer­dos celebrans, ac populus Sacrificio assistens eumdem Crucifixum facile, et commode intueri possint. Benedictus XIV. 16. Julii. 1746. Constit. Accepimus. 3. An Calices, aliaque vasa sacra unctione consecrata, sive adhuc consecrationem retineant, sive non, antequam tradantur artifici reficienda, vel fundenda, debeant a Sacer­dote execrari? Resp. Negative S. R. C. 20. Aprilis, 1822. Dubiorum. 4. An in vestitione, aut professione Sanctimonialium die Dominica, vel festo du­plici (ubi est consuetudo loci) liceat cantari Missa solemnis de Spiritu Sancto, an vero ista consuetudo tamquam abusus abroganda, et cantanda Missa de die currenti secundum ritus ordinarios? Resp. Esse abusum omnino abrogandum. 24. Julii, 1683. Ruremundeu. 5. In Natali Domini, in tribus Missis : quaeritur, an post snmptionem sanguinis eundo, et redeundo, ad medium Altaris sit facienda genuflexio, et vertendo se celebrans ad Dominus vobiscum, vel ad dandam benedictionem, num debeat renes vertere ad Altare, cum (ut creditur), species vini non sint desiccatae in calice. Quid ergo fieri debet ? Et S. R. C. responpit: Serventur Rubricae Missalis Romani de ritu servando in celebratione Missae, (in quibus nullam genuflexionem faciendam esse praescribitur). Et ita servari mandavit 20. Julii, 1686. Angelopolitana. 6. An celebrante Canonico Cathedralis, Diaconus itidem Canonicus porrigendo cochlear, Patenam, Calicem, teneatur osculari manum Celebrantis, vel potius quia est Nr. 1243. Decreta varia S. Rituum Congregatio­nis.

Next

/
Thumbnails
Contents