Circulares litterae dioecesanae a 16-a maji-31-am decembris 1867. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis dimissae a principe primate regni Hungariae et archi-episcopo Joanne Simor
Nr. XVI.
93 venerint regulares, quorum unus ad minus sit sacerdos, jurisdictioni ministri provincialis fore subj ectas, easque regendas esse per peculiarem superiorem ibi constituendum. IV. Indulget, ut in iisdem domibus, dummodo in eis quatuor saltem degant sacerdotes regulares, erigi possit, servatis de jure servandis, privatum oratorium, a ministro provinciali, sive ab alia idonea persona, ab eo deputando, visitandum prius, et approbandum ita, ut in eo Missa a sacerdotibus regularibus celebrari, SSma Eucharistia asservari et a religiosis, atque oblatis dumtaxat S. Communio sumi et praecepto de audiendo sacro satisfieri possit. V. Indulget pariter, ut in oratoriis sic erectis ipsi regulares frui possint omnibus, et quibuscumque SS. Indulgentiis concessis et assignatis domibus seu ecclesiis, a quibus exturbati fuerunt; juxta tamen formam et juxta tempus in concessionibus et induitis apostolicis expressum ac definitum; ita tamen, et memoratae indulgentiae in ipsius ordinis ecclesiis, quibus affixae et assignatae fuerunt, quamdiu iisdem ecclesiis aliquis sacerdos ejusdem ordinis legitima auctoritate praepositus fuerit, perdurare, ut antea, omnino censeantur. VI. Declarat insuper, superioribus regularibus integra manere privilegia, quibus hactenus quoad peculiares proprii ordinis benedictiones usi sunt, ac similiter integras omnibus et singulis regularibus utriusque sexus, etiam in saeculo de legitima licentia viventibus, manere SS. Indulgentias personales a S. Sede eisdem concessas, et non revocatas. VII. Mulieres regulares a propriis claustris expulsas, quamtumvis exemptas, et etiam in novas domus juxta litteras 28 Junii 1866 translatas, decernit, jurisdictioni ordinarii loci, in quo commorantur, omnino subesse. VIII. Ordinariis autem locorum facultatem concedit, iisdem mulieribus regularibus in novis domibus commorantibus indultum oratorii privati pro sua prudentia impertiendi adeo, ut, servatis de jure servandis, Missa in ipso oratorio quotidie celebrari, et SSma Eucharistia asservari possit, ibique ipsae religiosae, conversae, novitiae, et educandae, si quae sint, aliaeque mulieres iisdem domibus addictae, praeter Missae inservientem S. Communione refici, ac praecepto de audiendo sacro satisfacere valeant. IX. Ipsis praeterea mulieribus regularibus concedit privilegium, ut supra n. V. Religiosis viris impertitum; fruendi scilicet in memoratis oratoriis omnibus, et quibuscumque SS. Indulgentiis, quae ecclesiae, seu monasterio, a quo expulsae fuerunt, affixae aut assignatae erant. X. Declarat ac decernit, regularibus suppressis etiam extra praefatas domos degentibus, licere persolvere horas canonicas juxta proprii ordinis calendarium, et non obstante defectu tituli sacri, suos ordines exercere, Missamque in quacumque ecclesia, de licentia ordinarii loci, celebrare juxta ritum ecclesiae, in qua celebrare contigerit; servato tamen proprii ordinis ritu, si celebrent in propria ecclesia, cujus custodia alicui saltem ex suis confratribus legitime demandata sit, aut in aliquo ex praefatis sui ordinis oratoriis. XI. Declarat insuper, nihil obstare, quominus ipsi regulares suppressi uti valeant facultate sibi jam ab ordinario loci concessa, audendi sacramentales Christifidelium confessiones ; dummodo tamen eadem facultas expirata, aut ab ipso ordinario revocata non fuerit, ac dummodo ea utantur iis tantum in locis, pro quibus approbati fuerunt. XII. Superioribus tum generalibus, tum provincialibus facultatem concedit, sive per se, sive per alios idoneos viros religiosos, ab ipsis deputandos, indulgendi regularibus sui ordinis