Circulares litterae dioecesanae a 16-a maji-31-am decembris 1867. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis dimissae a principe primate regni Hungariae et archi-episcopo Joanne Simor

Nr. XVI.

90 Nr. 1025. Kelatio de Missione in Africa Cen­trali. i Nr. 1041. Decretum Vindobonense Beatificationis et Canonisati- onis Yen. Servi Dei Clementis Ma­riae Hofbauer, 1 i ] i í i < i usum praestare queat Procurari potest apud praenominatum auctorem Neos olii degen tem pretio 3. florenorum v. a. Strigonii, die 25-a Septembris, 1867. Relationem super praesenti statu Missionis in Africa Centrali per Unionem B. Mariae Virginis, quae dictae Missionis curam gerit, de annis 1865-a et 1866-a edi­tam, ad quemlibet VADiaconalem Districtum in uno exemplo hisce •/. transpono, ex qua intelligetis gravissimas s. hujus Missionis difficultates, et indigentias. Quantum no­stra intersit Missiones sacras et similia pia instituta pro modulo virium sublevare, multo magis nostis, quam ut opus habeam, pluribus hac de re disserere. Id unum prae oculis habendum, quod utilissimum universali Ecclesiae obsequium praestemus, dum instituta haec pia benevolentia fovemus. Et ideo, qui in abundantiori messe anni hujus bene­dictionem divinam receperunt, aliquam saltem portiunculam in subsidium, adaugendam quippe S. hujus Missionis messem Domino reddere, atque sic in meritorum ejusdem partem introire satagant. Strigonii, die 26-a Septembris, 1867. Sub die 9-a Februarii h. a. sequens a S. Congregatione Rituum emanavit Decretum Beatificationis et Canonisationis Ven. Servi Dei Clementis Mariae Hofbauer, Sacerdotis professi e Congregatione Sanctissimi Redemptoris ac propagatoris insignis ejus­dem Congregationis ultra montes. Divina sapientia, quae omnia suaviter disponit, Sancto Alphonso, ante­quam moreretur, solatium parare et instituti ab ipso fundati propagatorem eximi­um suscitare voluit i n Servo Dei Clemente Maria Hofbauer. Natus hic die 26-a De­cembris anni 1751. ex piis honestisque parentibus Tasso vi cii in Moravia, plura in tenera aetate virtutum praebuit exempla. Adhuc juvenis bis pedes Romam venit ad visitanda apostolorum limina, altioresque perfectionis gradus in solitudine quaerens, eremum Beatae Mariae Virginis de Quintiliolo nuncupatae prope Tobur incoluit. Sed Dei monitu ad vitam apostolicam vocatus anno 1784. Congregationem Sanctissimi Redemptoris ad S. Julianum in colle Exquilino ingressus est, votisque religiosis emissis, anno 1786. sacerdotio est initiatus. Paulo post a Sacra Congregatione de Propaganda fide Praeses missionis in Im­perio Russiaco instituendae fuit electus, superstite adhuc Sancto Alphonso, qui hunc fili­um suum septemtrionalibus in regionibus divinae gloriae instrumentum fore praedixit. Varsaviae vero a Nuntio Apostolico morari coactus, incredibile dictu est, quantum verbi Dei praedicatione et vitae innocentia apud omnes profecerit. Instituti sui propagandi cu­pidissimus non solum Varsaviae, sed et in reliqua Polonia, et in Germania, Helvetia, Dacia collegia plurima erexit, suaeque Congregationis Vicarius Generalis trans Alpes fuit constitutus. Impiorum vi anno 1808. Polonia expulsus Vindobonam venit, ibique postremos duodecim vitae suae annos moratus est, ac praedicando pauperibus et infirmis assistendo, omnibus omnia factus uberrimos fructus collegit, plurimos heterodoxos Ecclesiae concilia­vit, fidemque catholicam fere elanguentem excitavit. Post ejus obitum, qui die 15. Martii anni 1820. in eadem civitate contigit, sanctitatis ejus fama, qua vivens inclaruerat, magis in­crebuit desideriumque erat apud omnes, ut de fama sanctitatis, virtutum et miraculorum sjusdem processuales tabulae conficerentur. Verum illa fuerunt rerum adjuncta, ut nonnisi,

Next

/
Thumbnails
Contents