Circulares litterae dioecesanae a 16-a maji-31-am decembris 1867. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis dimissae a principe primate regni Hungariae et archi-episcopo Joanne Simor

Nr. II.

7 Nr. II. Voluimus, ut tenores facultatum a S. Sede Apostolica Nobis pro foro externo ad quin­quennium, pro foro interno autem ad triennium pro salute crediti Nobis gregis conces­sarum, V. Clero Archi-Dioecesis Nostrae innotescant, quas proinde in subnexo publicamus: Facultates concessae a. SS. D. N. D. Pio PP. IX. R. P. D. Joanni Simor, electo Archiepiscopo Strigoniensi. 1. Absolvendi ab haeresi, et apostasia a fide, et a schismate quoscunque, etiam ecclesiasticos tam saeculares, quam regulares; non tamen eos, qui ex locis fuerint, ubi sanctum officium exercetur, nisi in locis missionum, in quibus impune grassantur liaere- ses, deliquerint, nec illos, qui judicialiter abjuraverint, nisi isti nati sint, ubi impune gras­santur baereses, et post judicialem abjurationem illuc reversi in haeresim fuerint relapsi, et hos in foro conscientiae tantum. 2. Tenendi, et legendi non tamen aliis concedendi, praeterquam, ad tempus tamen, iis Sacerdotibus, quos praecipue idoneos, atque honestos esse sciat, libros prohi­bitos, exceptis operibus Dupuy, Volney, M. Reghellini, Pigault, le Brun, De Potter, Bon- tliam, J. A Dulaure, Fetes, et Courtisanes de la Grece, Novelle di Casti, et aliis operi­bus de obscoenis, et contra Religionem ex professo tractantibus. 3. Dispensandi in 3. et 4. simplici et mixto tantum, nedum cum pauperibus sed etiam cum nobilibus, et divitibus in contrahendis; in contractis vero cum haereticis conversis, etiam in 2. simplici et mixto, dummodo nullo modo attingat primum gradum, et in his casibus prolem susceptam declarandi legitimam. 4. Dispensandi super impedimento publicae honestatis justis ex sponsalibus proveniente. 5. Dispensandi super impedimento criminis, neutro tamen conjugum machinan- te, ac restituendi jus petendi debitum amissum. 6. Dispensandi in impedimento cognationis spiritualis, praeterquam inter levan­tem, et levatum. 7. Hae vero dispensationes matrimoniales, videlicet, 3. 4. 5. et 6. non conce­dantur, nisi cum clausula, dummodo mulier rapta non fuerit, et si rapta fuerit, in pote­state raptoris non existat, et in dispensationibus hujusmodi declaretur expresse, illas con­cedi tamquam a Sedis Apostolicae delegato, ad quem effectum etiam tenor hujusmodi fa­cultatum inseratur, cum expressione temporis, ad quod fuerint concessae, alias nullae sint. Nr. 260. Facultates ex­traordinariae a S. Sede A- plica Archi- EpÍ8eopo Stri- goniensi pro foro externo et interno con­cessae.

Next

/
Thumbnails
Contents