Membra Coronae Aureae Immaculati Cordis B. M. V. intra ambitum Archi-dioecesis Strigoniensis pro anno domini 1866.
Nr. 25
talia persolvamus, ideoque pro solenuibus ejusdem Exequiis isthic Strigonii in Basilica asservandis dies 27-a et 28-a affuturi mensis Novembris praefixi sunt. Quo autem fidelis perinde populus suae erga denatum Archi-Praesulem filialis pietatis officia palam ac insimul persolvere, communionemque Sanctorum, quae cordibus Nostris tantam adfert consolationem, opere quoque confiteri possit: hisce officiose dispono, ut populo eatenus per Curatos praevie edocto et localibus Jurisdictionibus debite invitatis, praemissoque pridie hora 4-a usque 5-am vespertinam Campanarum pulsu, in omnibus et singulis per Archi-Dioecesim tam parochialibus, quam et Religiosorum institutorum Ecclesiis, quocirca horum Superiores per concernentes DD. VADiaconos congrue provocandi erunt, die 10-a Decembris anni curr, Exequiae omni, quam locorum adjuncta admiserint, cum solennitate pro denato Eminentissimo Archi-Praesule celebrentur. Quo vero Largitor omnium bonorum Deus Archi-Dioecesi Nostrae quamprimum novum et bonum Pastorem concedere dignetur, qui Ecclesiam regere, et animarum curam digne et fructuose habere valeat, et possit, — de praescripto Caeremonialis Episcoporum — hisce ordino, ut post persolutas solennes Exequias omnis et singulus Archi- Dioecesis hujus Presbyter quotidie sub Missa collectam „Pro quacumque necessitate“ sumat, donec de novo Successore provisum fuerit, Curatores animarum vero insuper diebus dominicis et festis post concionem cum populo suo fideli, eodem scopo, ea- demque intentione tria „Pater“ et tria „Ave“ orent. Datum Strigonii ex officio Vicariali Capitulari die 24-a Octobris 1866. addictissimus in Christo frater Josephus Durguth Episcopus Consecratus Gener. Vicarius Capitularis. Strigonii, typis Aogydii Horák.