Membra Coronae Aureae Immaculati Cordis B. M. V. intra ambitum Archi-dioecesis Strigoniensis pro anno domini 1866.

Nr. 3

Nr. 248. Beneficium Pobe- dim complebitur. 1 Nr. 267. Symbolae pro da- mnif. tribus com- munitat. colligan­tur. Nr. 270. Pensa ad fundum instit. S. Adalb. accuratius sol­vantur et nomine- tenus indicentur. Nr. 290. Benef. Hrádek vacat. Nr. 242. Abbas Jos. Rei- ther obiit. 1 Nr. 271. Eppus Jós. Viber e vivis excessit. officiosorum negotiorum cursus impediatur. „Omnia secundum ordinem fiant“ monet divus Apostolus Paulus; „Ordo dux est ad Deum, et quae a Deo 3unt, ordinata sunt“ S. August. Strigonii die SSimi nominis JESU 1866. Per translationem Emerici Mráz, VADiaconi et parochi Pobedimensis ad Krakovan, beneficium, quod hucadusque tenuit, in vacautiam recidit; pro quo concur­sura usque finem affuturi mensis Februarii hisce defigo. Strigonii die 15-a Januarii 1866. Excelsum Consilium r. L. hung, rescripto suo ddto 9-ae curr. sub Nr. 97670/1865. emanato publicat, qualiter pro juvandis tribus communitatibus Magni Principatus Transsylvaniensis utpote: Csik-Szent-György-, Bánkfalva- et Szent-Simon-ensi, per grandinem et exundationes ad incitas redactis, regnotenus penes Altissimum indultum charitativae symbolae colliguntur. Damnum dictarum communitatum in 107,387 finis calculatur. Praesentibus itaque fatigari nesciam charitatem Vestram eo addito provoco, ut colligendum aes VADiaconi districtuales horsum promoveant, Strigonii die 16-a Januarii 1866. Administratori cassae dioecesanae in conficiendis annuis rationibus nimiam difficultatem parit hoc, quod aliqui DD. VADiaconi non notent nominetenus eos, qui pensa sua ad fundum instituti S. Adalberti solvunt, sed notant solum stationes eorum. Ob inadaequatam huiusmodi notationem schematismus saepius consuli debet, et tamen non raro evenit, ut rationans, penes omnem solertiam temporisque dispendium, solutorem detegere haud valeat, praesertim si in statione aliqua, quod non raro fit, mutatio per­sonae intervenit. Eapropter DD. VADiaconos novitus hisce reflectere necessitor, ut inposterum accurate nominetenus inscribant solventes, imo praenotent etiam districtum et stationem, ex qua solvens ad eorum districtum venit, si videlicet mutatio personae in statione intervenit. Porro, posteaquam ex ultimo fundi instituti S. Adalberti ratiocinio eveniret, restantiam interusuriorum nimium in modum crescere, et inter debitores tales quoque inveuiri, qui a dato obligatorialium interusurium nunquam solverunt: ex eo omnes et singulos, quos res ferit, praesentibus serio provoco, quatenus obligationi benevole su­sceptae conscientiosius satisfacere, pensaque sua annua cum restantiis dili­gentius submittere contendant, ne administrationi fundi dura secus et ingrata impona­tur necessitas, restantiarios via etiam juris ad solvendum adurgendi. Et DD. quidem VADiaconorum sollicitudinem ac curam hac quoque in parte provoco. Strigonii die 16-a Januarii 1866. Per translationem Neiti Pristyák ex Hrádek ad Verebély, paroch. beneficium, quod hucusque tenuit, in vacantiam recidit; pro quo qui recurrere intendunt, recursus suos usque ultimam affuturi mensis Februarii diem mihi praesentent. Strigonii die 18-a Januarii 1866. Josephum Reit her Abbatem B. M. V. de Poroszló et parochum Nagymaros- ensem, die 14-a curr. post pie suscepta moribundorum sacramenta a. aet. 67. pie in Domino obiisse, fine solitorum suffragiorum ope praesentium Vobis insinuo. Pro vacante taliter beneficio Nagymarosensi, Patronatui c. r. financiális Directionis obnoxio, concur­sum usque finem affuturi mensis Februarii duraturum hisce publico. Strigonii die 15-a Januarii 1866. Illmum ac Rssimum D. Josephum Viber, cons. Episcopum Halyensem et ei. Bosonensem, solio pontificio Assistentem, Praelatum domesticum Suae Sanctitatis Summi Pontificis, Abbatem B. M. V. de Pécsvárad, ins. coll. Ecclesiae Poson. ad S. Martinam Praepositum et ADiaconum Posoniensem, meum in pontificalibus Suf- fragaueum, nobilem civem Romanum, AA. LL. et Phil, nec non ss. Theo1. Doctorem collegiatum, Pestini, ubi comitiis intervenit, in mouasterio PP. Franciscanorum, anno aetatis suae 71. post piissime suscepta moribundorum sacramenta, die 15-a hujus su­premum diem obiisse, penes commendationem animae ejus solitis piis suffragiis, Vobis ope praesentium anuuncio. Strigonii die 16-a Januarii 1866. benevolus i Strigonii typis Aegidli IIórák. I

Next

/
Thumbnails
Contents