Membra Coronae Aureae Immaculati Cordis B. M. V. intra ambitum Archi-dioecesis Strigoniensis pro anno domini 1866.
Nr. 23
Venerabili Clero Archi-Dioecesis Nostrae Strigoniensis Salutem in Domino et paternam Benedictionem! Nr. 23. 1866. Notum est universim Suam Majestatem Sacratissimam clementer decrevisse: ferendam esse opem illis patriae nostrae regionibus, in quibus gelu mensis Maji anni curr. et hujus damuificum effectum augens siccitas tantam causavit egestatem et inopiam, ut ipsae hae infelices regiones solae semet juvando impares sint. Ad effectum hunc excelsum reg. Locumt. Consilium ordinavit in concernentibus Comitatibus commissiones centrales et circulares, respective communales. Quo commissiones hae incumbenti sibi gravis momenti provinciae debite respondere queant, antelatum supremum regni dicasterium necessarium esse judicat, ut in activitate sua per curatum Clerum, velut in immediato nexu cum populo constitutum, in quantum idem desideratum fuerit, promte succollentur. Requisitus igitur eatenus per Excelmum regni Tavernicum eo Vos charis- simi! hisce invio, ut ubi et in quantum ad cooperandum hac in parte per memoratas commissiones interpellati fueritis, iisdem adjutricem manum prompte praebeatis. Strigonii die 2-a Septembris 1866. In cohaerentia circularium meorum ordinum ddto 28-ao Decembris anni 1863. item 29-ae Decembris anni 1864-i editorum, ope quorum districtuales VA Diaconi eo inviati extiterunt, ut occurrentes in beneficiis parochialibus, item iu servitiis docen- tum, cantorum et aedituorum mutationes de casu in casum concernentibus c. r. Officiis solutoriis, cum indicatione annui reditus, scopo ejectandae sic dictae taxae collatio- nalis tempestive insinuent, praesentibus exhibeo formulái* rubricis provisum, per excelsum reg. Locumt. Consilium sub 2-a Maji anni curr. Nr. 22994. mecum communicatum, juxta quod VADiaconi districtuales praeattactas insinuationes memoratis c. r. Officiis solutoriis deinceps praestandas habebunt. Nr. 3609. Commissionibus ad sublevandam egestatem Clerus assistat. Nr. 3611. Formular pro indicandis Paro- chor. et ecclesiae servor, mutationibus. Kimutatás az illetékköteles javadalom-adományozásokról. Az adomá- í a javadal- nyozónak | mazottnak Neve, lakhelye cs állása. A javadalom helyének és czi- mének megjelölése ajavadalom élvezetébelépésnek határideje É Tárgya'ké8zPén2- ben i ft. kr. r t é k természetben ft. 1 kr. c összes érték ft. 1 kr. Strigonii die 3-a Septembris 1866. Pro vacante hac filiali docentis una cantoris, labii hungarici, statione concursus expetitur, quem in 8-am affuturi mensis Octobris diem praesentibus defigo. Emolumenta ejusdem, ductu fassionis scholaris altiori Loco ratihabitae, consistunt in 12. jugeris et 750. org. quadr. terrae arabilis; 29. metretis tritici mixti, quae a colonis, aliquot item metretis, quae ab inquilinis dependuntur; iu uno curru foeni; duabus orgiis ligni et 220. fascibus ramorum; in 78 fluis v. a. titulo instructionis prolium quotidianae, 15 item finis pro domiuicali, a communitate praestari solitis; in 50. libris carnis bubulae; in 10 finis v. a. titulo annue stolae per aversionem solvendis; denique 8. incirca finis ex accidentiis. Nr. 3660. Statio doc. in Lipót vacat.