Membra Coronae Aureae Immaculati Cordis B. M. V. intra ambitum Archi-dioecesis Strigoniensis pro anno domini 1865.

Nr. 1509/1854

stris propulsari posse plusquam satis intelligimus, Immaculatae Virginis Mariae, et qui Ipsius cultui semet devovere cupiunt, precibus a nobis misericorditer avertantur. Certe nemo pius esse potest in Filium qui, non dico, impius, sed vel tepidus est erga Matrem. Nos praesertim Hungáriáé Clerici, qui ab exordio re­generationis nostrae in Christo Jesu, patrocinio B. M. V. sumus commendati, quorum singuli fere Annales evidens praebent testimonium, a gente nostra Ean­dem B. M. V. ceu specialem Patronam et Dominam singulari veneratione fuisse omni tempore cultam, quorum regnum per eminentiam Marianum dici consve- verat, eo promtius Societati huic nos adlegemus, quo plura et evidentiora patroci­nii Ejusdem Sanctissimae Virginis pignora jam accepimus. Caeterum nolumus vos ignorare Fratres et Filii Dilectissimi, quod annun- ciando salutare hoc institutum, nequaquam vi obedientiae, sed paterni duntaxat consilii et invitationis virtute ad participationem ejusdem vos provocare inten­damus, melius est enim, quod sponte offertur, quam quod violenter extorquetur. Et ideo pro sua quisque pietate medio VADiaconi districtualis mihi signi­ficet : num et quam diem mensis sibi eligat ad offerrendum praeexpositum in finem Sacrosanctum Missae Sacrificium ? Quia vera in singulo Districtu VADia- conali aurea ejusmodi corona conflari haud poterit, saepius proinde evenit, ut unam aliamve diem plures, aliam iterum vix unus alterve designet: reser­vamus Nobis jus ordinem celebrationis, habita tamen de­siderii unius cujusque, quantum possibile erit, ratione, Strigonii plene determinandi. Suapte intelligitur, missam votivam Immaculatae Conceptionis Virginis Mariae diebus tantum, quibus per rubricas celebrari posse; festis duplicibus, vel feriis, quibus Missae votivae prohibentur, assumenda erit missae diei cum commemoratione Immaculatae Conceptionis; festis denique duplicibus primae vel secundae classis neque commemoratio fieri poterit, sed intentio duntaxat menti Sanctissimi Domini nostri conveniens erit facienda. — Ad lucrandam semel in mense plenariam Indul­gentiam necesse erit aureae coronae membris sacramen­ta li a b s o 1 u t i o n e expiari. Nos cum Prole Pia benedicat Virgo Maria! Arnen. Strigonii, die 22-a Martii 1854. Joannes Card. AEppns-

Next

/
Thumbnails
Contents