Membra Coronae Aureae Immaculati Cordis B. M. V. intra ambitum Archi-dioecesis Strigoniensis pro anno domini 1865.
Nr. 1509/1854
Nr. 1509. ” 1854. Circulares in merito Coronae aureae anno 1854. dimissae. Venerabili Clero seculari Archi-Dioecesis Nostrae Strigoniensis Salutem in Domino! lam multis, iisque quodammodo continuis visitamur miseriis, premimurque indigentiis, ut reminisci et recognoscere cogamur cum Psalte regio, quod iniquitates supergressae sint caput nostrum, et sicut onus grave gravatae sint super nos; imo vero multa cum probabilitate praemetuimus, tribulationem ad vindicanda peccata nostra proximam esse, nec inveniri, qui adjuvet, quia omnes declinaverunt simul inutiles facti sunt, non est, qui faciat bonum. Pastores praevaricati sunt in Dominum, pascentes semetipsos, oves autem abeunt in vias, quarum finis interitus est; paucis, prout Apostolus queritur, foris pugnae, intus timores. Et ecce, dum futurorum metu, praesentium sollicitudine fere in abyssum anxietatis mergimur: auxilium nobis offertur ex alto, quo dispersa colligamus, et quae confracta sunt, alligemus. Ecclesia Romano-Catholica, coelestis haec JESU Christi sponsa viam, et utinam non ultimam nobis, ministerio sacro servientibus, monstret, qua evadere possimus, quae superventura sunt universo orbi. Orbis Episcopus, JESU Christi Vicarius, verus non suorum tantum filiorum, sed universi humani generis Pater, Societatem piam Immaculatae Conceptioni V. Mariae, auream coronam nuncupatam, miro sane modo exortam in aeterna urbe perpetuo instituit, erexit, eamque sacris indulgentiis ditavit eum in finem, ut membra hujus coronae pro praesentibus Catholicae Ecclesiae indigentiis, pro peccatorum conversione fervidis precibus Deum exorent, prout in Emi- nentissimi Cardinalis Patrizi, Episcopi Albanensis, Sanctitatis Suae in Urbe Vicarii, die 6-a curr. mensis et anni ad me perlata epistola haec omnia plenius continentur, cujus tenor est sequens : „Benedicta sit Sancta et Immaculata Conceptio Sanctissimae Virginis Genitricis Dei Mariae. Aurea haec corona constat ex celebratione Sacrorum, quae singulis mensibus ab uno et triginta Sacerdotibus praefinito die in Deiparae honorem erunt peragenda. Hi sacerdotes divinam Hostiam Augustae Trinitati offerent in conjunctione omnium Beatorum Coelitum, qui cum Christo regnant in coelo, et electorum, qui adhuc versantur in terra, et SS. Trinitati gratias ex animo agent Ejusdem etiam Virginis nomine pro maximis, innumeris ac singularibus donis, quibus Ipsa Sanctissima Virgo mirifice fuit cumulata, ac praesertim pro privilegio Immaculati Eius Conceptus. Ipsam vero gratiae et misericordiae Matrem enixis fervidisque precibus exorabunt pro praesentibus Catholicae Ecclesiae in3*