Circulares 1850-1864, Joannes bapt. Scitovszky de Nagykér, Archi-episcopus Strigoniensis, Regni Hungariae Primas

1855

Jam quod ipsam (juxta superius punctum 5-tum) dicendi sacri sermonis texturam, et evolvendarum idearm.. seriem concernit, illam J3ulln Beatissimi Patris egregie et abundanter exhibet; ne tamen seu necessario dicenda silentio praetereantur, seu proferenda improprie et ad scopum minus convenienter pronuncientur, per summos apices continentias sermonis dicendi subnectere peropportunum censemus, elquidem in sequentibus : Sancta Maria ad id a Deo electa, ut pareret JESUM Christum Filium Dei unigenitum, mundi Redemtorem, prae­celsis praerogativis, per revelationem divinam manifestatis, inde ab initio Ecclesiae per vices decorabatur. Postquam enim moriens Salvator mundi Mariam Joanni, et per hunc omnibus nobis in matrem assignavit, et nos ejus filios esse declaravit, una omnes et praeferenter eos, quos societati a se conditae — Ecclesiae suae — Praesides constituit, quodammodo deobli- gavit, ut praerogativas MARIAE prae omnibus mulieribus, imo prae omnibus creaturis divinitus concessas cognoscere con­tendamus. Inde factum, quod Ecclesia diversis temporibus, per vices, qua articulos divinitus revelatos ad credendum propo­suerit: quod MARIA sit Mater Dei, — quod MARIA fuerit Virgo ante partum, sub partu, et post partum, — quod MARIA e peculiari dono Dei tota vita fuerit intemerata, omnibus virtutibus in gradu praecelso ornata, nec unquam vel umbra peccati commaculata. — Et propter haec singularia dona Dei, propter magnificas has praerogativas, Matri nostrae tributas, omnium seculorum decursu Mariae prae omnibus creaturis, prae angelis et sanctis hominibus major — hyperduliae dictus — cultus, honorificentissima veneratio tribuebatur, et usque hodie tribuitur. Ex his Ecclesiae in laudem et gloriam Dei Genitricis praecelsis declarationibus, et fidelium in SSmam Virginem piissimi cultus ac religiosae venerationis contestationibus, sua quasi sponte fluebat quaestio, et investigatio ; num tantis pri­vilegiis divinitus honorata, et super omnes creaturas benedicta MARIA, ulpote aeque filia Adae peccatoris, cum macula peccati originalis, vel absque hac in utero suae matris Annae concepta fuerit?— Etsi confiteri debeamus, temporeillo primo, quo hac de quaestione scriptores et doctores Ecclesiae primam injiciebant mentionem, nec eam adhuc ex professo, in tota sua extensione explicabant, et eliquabant, fuisse tales, qui super immaculato conceptu Virginis Mariae dubia movebant, aut ambigue se exprimebant, hi tamen adeo pauci fuerunt numero, ut in respectu multitudinis pro immaculato conceptu militan­tis, pene evanuerint. Ende necessario sequi debebat, ut persvasio de immaculato conceptu Virginis continuative magis ac magis propagata, numerum dubitantium imo et negantium non minuit solum, sed quasi pene exstinxit; taliterque haec per­svasio. pia fides effecta, animos Christi fidelium continuo amplius occupavit, et sensim universalis evasit. Ad piam ist hanc fidem fidelium universalem reddendam, mu Itum contulerunt Ecclesiae Doctores et Scriptores, doctrinam hanc, quae MARIAE privilegium immaculati conceptus asserebat, explanantes, eruderantes et rationibus, e Scri­ptura sacra et Traditione desumtis, comprobantes. Sed plus praestiterunt Episcopi, fidelium sibi creditorum animis doctri­nam hanc per cantica de Immaculate Concepta Virgine ad usum posita, et preces in libros precatorios illatas, aliasque pias exercitationes instillando, in vitam deducendo, et velut dignitati Deiparae convenientissimam docendo et tuendo. Plurimum denique effecit Romana Ecclesia, omnium Ecclesiarum mater et magistra, centrum catholicae veritatis et unitatis, in qua in­violabiliter per omnia aerae christianae secula, revelata religio fuit custodita. Romani siquidem Pontifices nihil antiquius habebant pro continuo, ac Immaculatae Virginis Conceptionem, Ejusque cultum et doctrinam asserere, tueri, promovere et vindicare. En: apostolica auctoritate in Romana primum, tum in tota Ecclesia instituerunt Festum Conceptionis B. M. V. quo immunitas a labe originali manifeste asserebatur, cum festum in memoriam solum eventus sacri, gloriosi, laudabilis, et non peccaminosi soleat constitui. In hoc festum Indulgentias concedebant; Sodalitates et Religiosas Familias ad Imma­culate Conceptae Virginis honorem fundabant; eos fidelium, qui templa, altaria, monasteria, xenodochia in Immaculate Con­ceptae venerationem erigebant, vel semet juramento ad defendendam de Immaculato Conceptu doctrinam obligabant, summis laudibus extollebant, favoribus apostolicis distingvebant; etc. etc. Quoad ipsam autem doctrinae qualitatem, inde ab Alexandro VII. Pontifice, plures ejus successores clare enunciarunt : per festum Conceptionis die S-a mensis Decembris asservari praeceptum, recoli illius eventus memoriam, quo anima Dei Matris in momento infusionis in corpus Ejus, speciali Dei gratia, a macula originalis peccati praeservata et im­munis fuit. Illos autem, qui contrarium publice, vel etiam private docere, et defendere praesumerent, poenas incursuros proclamarunt, et libros contra hanc doctrinam edendos ad Indicem prohibitorum inferendos determinarunt; etc. etc. Cuncta haec, et multa his similia non poterant convictionem apud incultos aeque ac scientiis excultos non pro­ducere, firmare et inconcussam reddere, imprimis tunc, dum Concilium Tridentinum Sess. 5-a dogmatice definivit : „0 nines homines nasci originali culpa infectos; non tamen suae intentionis esse, huc r e f e- rendam fore Beatam et Immaculatam Virginem, Dei Genitricem Mariam.“ Qua declaratione Patres Tridentini sat clare professi sunt, nihil ex divinis literis, nihil ex traditione et SS. Patrum auctoritate afferri posse, quod huic praerogativae Virginis refragetur. Unde necessario quasi consequebatur, ut doctrina de Immaculato Conceptu Deipa­rae, per Ecclesiam tam splendide indicata, apud omnes omnino catholici orbis populos mirandum in modum propagata, pio cum obsequio excepta, fota, et usque hodiernam diem omni cum religiositate conservata fuerit. Dum in his videmus apud omnes catholici orbis populos piam fidem de Immaculato Conceptu Deiparae longe, lateque propagatam, opus est de nationis hungarae circa hanc doctrinam sensu, convictione et externa professione quaedam memorare. Antenati nostri seculo XI primo eorumdem Rege S. Stephano fidem catholicam praedicante, fundatis decem Episcopatibus consolidante, Romano Catholici facti sunt, eo prope tempore, quo jam Festivitas Immaculatae Conceptionis B. M. V. in Oriente universaliter, et in occidentis pluribus Regnis celebrabatur; et nullum est dubium, jam se­culo XII. Colocae, et subsequis universaliter in Regno hoc Mariano Conceptionem Virginis ut festum celebratam fuisse. Habemus porro pervetustas Matri sine labe conceptae dedicatas Ecclesias non paucas, nunc autem facile centenarium numerantes. Habemus in Missali S t r ig o n i e n s i, anno 1491. excuso, Missam ad Festivitatem Conceptionis, in hoc sunt plures de Beata Virgine Ilymni (sequentia dicti), qui repetitim immaculatum Deiparae conceptum innuunt. Ha­bemus Can tic a, in omni lingva Patriae nostrae, doctrinam hanc clare exprimentia. Habemus Orationes in libris pre- caloriis vetustis et novissimis ad Immaculatam directas. Habemus Statuas per plateas et fora conspicuas, saepe cum expressa immaculati Conceptus inscriptione. Ita Posonii ante Ecclesiam SSmi Salvatoris Statua conspicua hanc refert in­scriptionem : „L e o p o I d u s Rom. Imp er. Hung. Rex Aplicus: Honori Mariae Virginis sine macula conceptae, Magnae Dominae Nostrae semper magis augendo istud Trophäe um posuit anno 1675.“ Habuimus usque ad noviora tempora Sodalitatem Marianam pro studiosa juventute (nunc Deo laudes resus­citari coeptam), cujus sodales (etiam Nos) hac formula semel servitio Mariae devovebant: ..Sancta Maria et sine peccato originali concepta Virgo, ego N. te hodie in Matrem eligo, et spondeo etc. etc.“ Habuimus in Universitate Scientiarum a tempore Ferdinandi 111. Regis Statuta, vi quorum ad honores academicos promovendi fide jurata se obligabant Immaculatum Conceptum Virginis defensuros. Habemus C o n f r a t e r n i t a t e m Immaculati Cordis Mariae in compluribus Regni urbibus et oppidis, mulla millia membrorum numerantem. Habemus non pauca ve­tustiora opera pro defensa Immaculati Conceptus luce donata, quae inter percelebre est Principis Pauli Eszterházy Re­gni Palatini 1698. Viennae sub titulo : „S p e c u 1 um I m m a c u 1 a tu m“ typis procusum; tale est: „Aureum Ro­sarium“ de anno J504. Pelbarti Temesváry; talis est : „Codex Tihany ensis“ „Cronica Pethöiana“ etc.etc, Verbo, adeo fuit, estque extensus in Regno hoc Mariano cultus Dei Genitricis, qua absque originali culpa conceptae, ut omnes ea firmitate credant, et profiteantur Mariam sine labe peccati esse conceptam, qua fidei articulos credunt et con­fitentur. Universalis circa doctrinam de Immaculato Conceptu S. Mariae Virginis apud clerum et populum persvasio, ei pia

Next

/
Thumbnails
Contents