Circulares 1850-1864, Joannes bapt. Scitovszky de Nagykér, Archi-episcopus Strigoniensis, Regni Hungariae Primas

1864

Strigonii typis Aegydii Korák. 1864. Nr. 4551. Statio Docentis in Csiffár com­plenda. Nr. 4675. Statio Docentis Nitriae vacat. Nr. 4493. Ant. Hadviger mortuus. Concursus pro hacce labii hungarici Docentis una Cantoris statione in 29-am affuturi mensis Novembris diem praesentibus defigitur. Emolumenta ejusdem sunt: 6 agrorum jugera, quae ipse Docens cultivare tenetur; 75. metr. pos. tritici; 35. metr. pos. hordei; 70. incirca fini v. a. a proli­bus scholaribus; 50 fini titulo stolae; 8 fini 35 xri e fundationibus; 3 fini 88 xri titulo amissae ab acatholicis in filiali Mohi praestationis; tres orgiae lignorum et 4 currus ramorum a Dominio, duae vero orgiae lignorum a Communitate. Habitaculum e duobus cubilibus, culina, camera, stabulo et reclinatorio constat. Recursus I. Patronatui Seminarii S. Stephani Regis inscripti et rite instructi scholarum per Districtum Verebélyensem Inspectori Ludovico Seb estén y, surr. VADiacono et Parocho in Bessenyő exhibeantur, qui concernentem Patronatum, fine deputandi ad faciem loci Repraesentantis, ad designandum idoneum Individuum rite activisati, congrue de termiuo idmodi Concursus edocebit. Strigonii die 26-a Octobris 1864. Consilium reg. Loc. hung, pro vacante in schola capitali Nitri en si Do­centis statione, quacum salarium 315 fluorum v. a. 52 fluor. 50 xrorum aequivalens titulo lignorum focalium; item 126 flui titulo hospitii coujuucti sunt, quaeve linguae huugaricae, germanicae et slavicae notitiam deposcit, in 15-am curr. mensis defixit. Recursus propria competentium manu exarandi dicto regni Dicasterio in- scribautur, atque testimoniis baptismatibus, habilitatis et moralitatis rite instructi, Ab­bati Canonico D. Joanui Krajcsik, ceu Commissionis scholasticae Praesidi, exhibeantur. Quodipsum nexu requisitionis, a Consilio regio sub 18-a Octobris a. curr. Nr. 84133. ad me directae, fine Docentum et subdocentum rite edocendorum, Vobis hisce ad notitiam perfero. Strigonii die 2-a Novembris 1864. Antonium Hadviger, Parochum Vedrődensem, die 20-a curr. anno aeta­tis suae 61. post pie suscepta moribundorum Sacramenta, Tirnaviae in domo fra­tris sui in Domino obiisse praesentibus significo; animamque ejusdem piis suffra­giis Vestris devoveo. Pro vacante taliter Beneficio Vedrődensi Concursum, usque ultimam affuturi mensis Novembris diem duraturum, hisce publico. Strigonii die 22-a Octobris 1864. benevolus

Next

/
Thumbnails
Contents