Circulares 1850-1864, Joannes bapt. Scitovszky de Nagykér, Archi-episcopus Strigoniensis, Regni Hungariae Primas

1864

} . Nr. 20. 1864. Venerabili Clero Archi-Dicecesis Nostrae Strigoniensis Salutem in Domino et paternam Benedictionem! Nexu requisitionis a Consilio r. L. h. sub 16-a Septembris auni curr. Nr., 74165. ad me directae, opellam Georgii Bili de comestibilibus item noxiis fungis, ope Rescripti ministerialis ddto 22-ae Septembris 1858. Nr. 15714. per omnes ditionis Austriacae provincias commendatam, novissime vero opera Antonii Miehalko in hungaricum idioma conversam, in typographia regiae Universitatis hungaricae erga 36 xros v. a. venalem, atque usibus scholarum elementarium ac­commodatam esse hisce anuuncio. Strigonii die 12-a Octobris 1864. Consilium r. L. h. ope Rescripti sub 24-a Septembris anni curr. Nr. 68462. item 3-ae curr. Nr. 71883. ad me directi significat: catholicam scholam elementa- rem in Uj-Bánya et Munka esi ni praeexistentem, in publicam scholam capitalem] quatuor classium evectam haberi; adeoque activitate pollere alumnos, etiam privatim studentes, ex objectis scholarum elementarium pertentandi et testimoniis, aditum ad scholas altiores praebentibus, providendi. Quodipsum Directoribus scholarum capitalium et Institutorum praeparandi- alium, in complementum ordinum Altiorum sub 18-a Septembris anni curr. Nr. 58784. editorum, ope quorum catalogus omnium Regni capitalium hujus categoriae scholarum, e pagellis publicis indubie notus exhibetur, quosve relate ad scholas idmodi in Archi-Dioecesi mea existentes ddto 10-ae curr. Nr. 4196. Yobiscum communicavi, pro congrua notitia praesentibus eo addito publico, quod schola capitalis Gom a ro­mién sis in catalogo hoc eotum communicato per errorem emanserit. Strigonii die 19-a Octobris 1864. Kramer Petrus, ex Austria superiore oriundus, annorum 59., scholae ele­mentáris in possessione Obertrum Docens, sententia regnicolaris Judicii, e capite seductionis ad lasciviam, gravi 15 mensium carceri mancipatus et statione sua pri­vatus, ad impertiendam publice et privatim institutionem inhabilis declaratus est. Quodipsum nexu Rescripti, a Consilio r. L. h. sub 26-a Septembris anni curr. Nr. 77308. ad me directi, fine eo Vobis notifico, ut cognomen hocce, occa­sione susceptionis ad munus docendi vigili attentione prosequendum, libro scho­lari inseratis. Strigonii die 20-a Octobris 1864, Incidenti ex eo, quod Excelsum r. L. h. Consilium novissime ddto 8-ae curr. su Nr. 82,069. emanato Rescripto, praeexistentes altiores Ordines de cultura arborum de novo inculcet: praesentibus Vos provoco, ut fideles Vestros ad plantationem et conservationem arborum omnimode animetis. Hoc scopo idem Excelsum Dicasterium commendat pagellas, quae sub titulo a „N é p k e r t é s z“ Pestini eduntur. Pretium praenumerationale pro toto anno 2 flnos efficit. Commendetis easdem cumprimis Docentibus, qui ipsarum in praelectionibus suis bonum usum capere poterunt. Opportune totius Districtus VADiaconalis Curati et Ludirectores, adminus pro uno exemplari cum 2 finis praenumerarent et per circulationem sibi communicarent. Strigonii die 23-ia Octobris 1864. Per translationem Joseph! Gunszt, Parochi hucadusque Nagy-Emőkensis ad Beneficium Tornoczense, Beneficium, quod tenuit, in vacantiam recidit; pro quo igitur Concursum usque finem mensis Novembris duraturum hisce publico. Strigonii die 24-a Octobris 1864. Franciscus Fehérváry et Stephanus Török, alumni gremialis Seminarii, ex germanico idiomate in hungaricum verterunt opus, cui titulus: „Dávid házának nagy ivadéka.“ Librum hunc contra Ernestum Renan directum, ope praesentium Vobis commendo. Exemplaria ab 1 ft. 50 xr. v. a. haberi possunt in Cancellaria mea ecclesiastica. Strigonii die 24-a Octobris 1864. Nr. 4294. Opella: „az ehe­tő és mérges gombákról“ annunciatur. Nr m- /4579. Numerus sebo- iarum capitalium increvit. Nr. 4455. Quipiam a do­cendo amotus. Nr. 4503. Pro cultura arbor, pagellae com­mendantur. Nr. 4513. N. Emőke Benef. vacat. Nr. 4518. Opella contra Re­nan commenda­tur.

Next

/
Thumbnails
Contents