Circulares 1850-1864, Joannes bapt. Scitovszky de Nagykér, Archi-episcopus Strigoniensis, Regni Hungariae Primas
1864
diligentius tractent, quin imo et moderata laude excitent; nec nisi pervicaces acrius corripiant, severius increpent et pro re nata corporeae etiam castigationi subjiciant; quo in negotio summopere cavendum, ne molles prolium animos a se alienent, aut disciplinae genus tale adhibeant, quod vel sanitati prolium adversum esset, aut provectae temporis culturae haud responderet. Hoc igitur in nexu Consilium quoque r. L, h. ope Rescripti sub 2-a curr. Nr. 46398. editi magnopere inculcat, ut Docentes talia coercitionis inedia solerter declinent, quae vel sanitati prolium nociva essent, vel sensum pudoris earumdem quo- quomodo laederent. Volae manus ope baculi percussio, ceu actus crudelis peculiariter vetatur, unaque advertitur, coercitionem pro gravioribus prolium reatibus nunquam secus, quam cum scitu et annutu concernentis scholae Directoris adhibendam, nec unquam per ipsum Docentem, sed per alterum de schola adolescentem infligendam esse et idmodi poena rarissima sit. Quodipsum Docentibus scholarum Vobis creditarum congrue notificetis. Strigonii die 12-a Augusti 1864. Concursus pro utraque liacce Docentis statione, quarum prior praeter linguam slavicam hungaricae etiam vel germanicae, posterior vero solum hungaricae notitiam requirit, in 27-am affuturi mensis Septembris diem praesentibus defigitur. ; Emolumenta pri oris consistunt iu 189 fluis v. a. tribus item lignorum orgiis a parte Communitatis; 12 finis 60 xris e cassa Ecclesiae; 64 fluis 92 xris e fundatione Raczkyana; 31 fluis 50 xris a praepositurali Beneficio, totidem item titulo institutionis dominicalis a coetibus opificum; denique in 10 fluis 50 xris titulo stolae dependi solitis; qui proin reditus summam 363 flnum 75 xrorum v. a, adaequant. Agrum 2, metr. capacem Docens cultivat. Habitaculum duobus cubilibus, culina et camera constat. Proventus posterioris stationis, novitus coordinatae, absolvuntur agris octo metr. pos. capacibus, quibus unum adhuc iugerum propediem accedet ; 30 metr. pos, frumenti titulo lecticalis praestationis; 100 finis v, a, titulo di- dactri; 157 finis v. a. e fundatione J. Familiae Ghyczy; item 15 incirca fluis titulo stolae. Habitaculum duobus cubilibus, culina, camera et stabulo constat et domui hortus 800 quadr, adjacet. Recursus rite instructi concernentibus districtualibus scholarum Inspectoribus, signanter:Emerico Mráz, VADiacono Csejthensi et Parocho in Pobedim, item surr. Districtus Comaromiensis VADiacono Aloysio Miklosovich, Parocho in Giita inscribendi et ad praeindicatum Concursus terminum exhibendi erunt, Quosuper Docentes subdocentesque Vestros congrue edoceatis. Strigonii die 23-a Augusti 1864. In sequelam praesentationis Floriani Csergeő pro vacante Beneficio Ur- ményensi, canonicam in vacantiam recidit Beneficium Tornoczense. Pro eo Concursum usque finem affuturi mensis Septembris duraturum praesentibus indico. Strigonii die 22-a Augusti 1864. Strigonii, typis Aegidii Iíorálc. 53587. Nr,(3634. Statio Docentis in Vágujhely e Thuriszakállos vacat. Nr. 3643. Beneficium Torno cz vacat.