Circulares 1850-1864, Joannes bapt. Scitovszky de Nagykér, Archi-episcopus Strigoniensis, Regni Hungariae Primas

1864

3- o) Abusuum praecavendorum causa in viduarum quietantiis aetas proli­um, quae succursum resolutum habent, diserte adnotetur. Denique 4- o) ad evitandas postae expensas, pensionatorum quietantiae non via pri­vata, verum via Officii parochialis, ceu a portorio liberi et quidem, uti jam inculcatum fuit, ope literarum directe dioecesano scholarum Inspectori, qua una fundi pensionalis Doceutum Administratori inscriptarum, transponantur. Strigonii die 19-a Julii 1864. Excelsum r, L. h. Consilium granaria parsimonialia efficacissimum esse reputans praesidium contra inediam et egestatem, quali evoluto anno premeba­mur: talia regnotenus in singulis possessionibus erecta cuperet. Ad effectum hunc singulas Jurisdictiones politicas, congruam penes instructionem, ad strenue in hoc merito agendum provocavit. Non intendit Excelsum Regimen regnicolas coactivis mediis in consilium hujusmodi instituti pertrahere; imo potius concursum prorsus spontaneum esse cupit, quo sic plenam instituto huic fiduciam conciliaret. Quia tamen certum est, populum non facile complecti favore suo novam institutionem, nisi de ejus usu, salubritate, opportunitate et efficacia edoceatur et con­vincatur, sicque fiducia illius in novum institutum excitetur; hac autem in parte ne­mo esset, qui in animum populi efficacius ageret, ac pastor animarum, qui fidelium tutor quodammodo et consiliarius est: idcirco in obsequium Intimati, ab antelato di­rigente Dicasterio 21-a curr. Nr, 43562. emanati provoco Yos, quatenus fideles curae Vestrae creditos, de salutari granariorum parsimonialium usu, opportunitate et utilitate exhortando et instituendo persuadere adlaboretis, quo ii competenter edocti et capacitati, in erectionem granariorum parsimonialium promto ac hilari animo con­currant. Et quia verba movent tantum, exempla autem trahunt: Vestrum esse reputate Charissimi! fidelibus hoc in negotio bono exemplo praeire. Avertat misericors Dominus, ut nos nova compellat egestas ad amplectendum remedium, quo nos nunc praemunire con­tra illam possumus, imo, ut praemuniamus, invitamur. Strigouii die 31-a Julii 1864. Nr. 3273. Abb. K raj ner obiit. Antonii Krajner, Abbatis S. Benedicti de Szkalka, emeriti parochi Buden- sis ad Assumtam B, M. V. die 26-a curr. mensis, post suscepta moribundorum Sacra­menta, anno aetatis 63-io pie in Domino defuncti animam consuetis piis suffragiis commendo. Strigonii die 29-a Julii 1864. Nr. 3304. Joann. Pokorny fatis cessit. Joannis Pokorny, emeriti parochi Megyerensis, die 29-a curr. pie susce­ptis moribundorum Sacramentis, anno aetatis 71-o Budae in Domino defuncti animam consuetis piis suffragiis commendo. Strigonii die 31-a Julii 1864. benevolus Strigonii, typis Aegidii Horák. Nr. 3302. Granaiia parsi­monialia erigan tur.

Next

/
Thumbnails
Contents