Circulares 1850-1864, Joannes bapt. Scitovszky de Nagykér, Archi-episcopus Strigoniensis, Regni Hungariae Primas

1864

Nr. 14. 1864. Venerabili Clero Archi-Dicecesis Nostrae Strigoniensis Salutem in Domino et paternam Benedictionem! Michael Laukó, administrator Csábraghensis, in slavicum idióma vertit ce­leberrimum opus Alexandri M a n z o n i, cui titulus: „I pro messi Sposi“ („A jegye­sek“) Praesentibus impense commendo Vobis hanc versionéin, quae utinam in omni catholica domo prae manibus existeret. Opus liocce est lectu dignissimum, est enim distractivum et una instructivum. Exemplaria ab 1 fl. v. a, haberi possunt apud au­ctorem. Strigouii die 12-a Julii 1864. Posteaquarn praevidere liceret magnificam, quae Pestini in suburbio L e o p o 1- dino jam in 14-um anuum struitur E c c 1 e s i a m, penes solum Civitatis Pestinensis sub­sidium, penesque tenues ordinarios fontes tarde nimis ad apicem perducendam esse: Excelsum r. Locumt. Consilium, ope emanati ddto 25-ae Maji anni curr. Nro. 42,295. Intimati, omnes Ordinariatus requisivit, quatenus in structuram, mentionatae Ecclesiae per Clerum curatum charitativa subsidia continuative colligi facere velint. Altae huic provocationi tanto pronius respondeo, quod agatur de magnifica in Dioecesi nostra Ecclesia, non solum Urbi Pestinensi, sed ipsi adeo Dioecesi orna­mento ac decori futura. Mutua etiam charitas commendat, ut invicem adjutorio simus, ipsimet forte vicem aliquando recepturi. Provoco Vos itaque paterna cum fiducia, ut pro mentionata Ecclesia non ipsimet tantum singulis annis collectam pro modulo virium instituere, verum et fi­deles Vestros in partes pii hujus operis pertrahere velitis. Erit ergo ista quoque ordinaria collecta, sicut est illa missionum et piorum institutorum catholicorum, pro quibus charitas Vestra annue obolum confert. Collectas symbolas, penes nominalem piorum largitorum catalogum, DD. VADiaconi Officio dioecesano submittent. Quodsi essent, qui determinatam quampiam symbolam ad de­terminatum tempus v. g. tres vel quatuor annos subscriberent: illi speciali catalogo conscribantur, Officioque dioecesano indicentur. —• Recognosco equidem tempora ar­dua esse: sed quidni exstinguetur ideo charitas nostra? Minime, sed restringetur tan­tum. Hoc tamen nihil officit, omne enim quamcunque minutum datum acceptum et Deo gratum erit. Strigonii die 17-a Julii 1864. Lue pecorum ampliorem iterum dimensionem capiente: ad eam reprimen­dam tales emanarunt altiori a Loco ad organa administrationis politica ordinationes, ut ab eorum implemento suppressionem mali istius tuto expectare liceat. Quia tamen altiores hae ordinationes in praejudicio plebis, malum hoc, velut providentiae dispositionem, cui contrairi non potest, inertibus manibus considerantis nau­fragium patitur: ideo in conformitate emanati ab Excelso regio Locumt. Consilio ddto 11-ae curr. Nr. 57,891. novi Intimati, amplius provoco zelum operamque Vestram, qua­tenus fideles Vestros tum privatim, tum etiam e suggestu sacro ab hujusmodi praejudiciis dehortemini; nihil parcentes conatui, quominus eosdem ad observantiam altiorum ordina­tionum efficaciter impelleretis. A cooperatione nostra, quorum auctoritate populus maxime regitur, quorumque consiliis pronatissime paret, plurimum sibi promittit Civitas. Eja ergo omnem adhibete operam ad ponendos stragi huic limites. Strigonii die 19-a Julii 1864. Concursus pro Docentis una Cantoris labii slavici in Rohov, labii porro germanico-hungarici in Fel ső-C solle, solius denique huugarici in posterius me­moratis stationibus, in 25-am affuturi mensis Augusti diem praesentibus defigitur. Emolumenta prioris novissime adaucta consistunt in 12'A metr. pos. sili­ginis; 42 metr. pos. tritici; 17 finis 85 xris v. a. e cassis Communitatum; 10 fluis e cassa Ecclesiae; 8 finis titulo lignorum; 19. in circa finis e fundatione, stola et aliis accesso­riis; in 168 finis titulo didactri a prolibus incirca 100, a singula 4 xros hebdomatim computando, uno item libone panis a quavis prole percipi solito. Nr. 3006. Opus Italicum in slav. ling, versum publicatur. Nr. 3087. Pro structura Eccl.Leopoldinae Pest. symbolae colligantur. Nr. 3129. Ordines alt. de lue pecorum so- lerter inculcandi. Nr. 3248. Statio Docentis in Rohov, filiali­bus item Felső - Csölle, Nagygécz, et Pöstény vacat.

Next

/
Thumbnails
Contents