Circulares 1850-1864, Joannes bapt. Scitovszky de Nagykér, Archi-episcopus Strigoniensis, Regni Hungariae Primas
1855
A Fratres et Filii in Christo Dilectissimi! Ineffabili divinae Bonitatis munere, superatis in omni prosperitate quibusvis itineris et brumae molestiis, hodierna, qua SCXtlllll AEppatllS UICÍ aillllllli ordior, die, ad Vos dilectissimi! reversus sum, ut quorum salutem absens optaveram, benedictionis papalis abundantia roboratus, praesens omni virium contentione operer. Quia autem maximum illud coeli beneficium, quod mihi cuncta e voto cesserint, imprimis incessantibus precibus Vestris tribuo, suscipite a Patre Vestro, amore prosperitatis Vestrae ut domi ita et foris , ut Strigonii ita et Romae flagrante, pro pio hoc — filiis gloriam parante — in me obsequio, cor- dialem gratiarum actionem. Caeterum dilectissimi! Revertor vivificatus spiritu per Illum, quem constituit Dominus, Ut COn- firmet fratres SUOS, Vicarium Christi in terris, Beatissimum Pium IX. Pontificem Maximum, cuius magnalia non sum describendo , et in exilitatem meam profusae munificentiae, et paternae teneritudinis testimonia quis valeret adumbrare?! — Sicut dies diem, ita una altoram in me, et Clerum hungaricum de larga Ejus manu excipiebat gratia! Jam me Sacris Solenniis operari voluit — jam aliquos de Praesulibus nostris solio pontificio assistentes designabat — jam mecum de negotiis Ecclesiae hungaricae consulebat — jam compluribus de majore, minoreve clero honores distribuebat — jam me Basilicae S. Pauli ceu consecratorem habere voluit — jam ipse calicem pro nova Basilica nostra adparatum sacra sua manu ungere, consecrare — cruces, rosaria, numismata, icones, etc. pro nobis benedicere dignatus est — verbo, quotidiana Magni Hujus Ecclesiae catholicae Capitis accipiebam Dona! Est vere juxta S. Paulum HOMO DEI! est cum Illo, et per illum operatur Dominus! Et quid dicam de magnificentia diei illius , de grandi, imo ut semet unus de Cardinalibus expresserat grandissimo eventu, dum Is a saeculis exoptatam et desiderio desideratam Dei Genitricis V. MARIAE absque labe peccati originalis conceptionem ex Cathedra et ad altare super venerandis S. Petri Principis Apostolorum exuviis consistens, ore ejusdem Apostoli inlallihili, hucdum pia fide toto orbe credi- tarri, post hoc dogmatice credendam in praesentia 54 Cardinalium, 42 Archi- et 101 Episcoporum, immensa sacerdotum et fidelium multitudine consonante, enunciavit, et declaravit! Resonabant campanae, reboabant tormenta, plaudebat populus, jubila cantabat parvus et magnus. Urbs sancta induit se vestimentis gloriae , lucebant millia et millia lampadum per Ecclesias , turres , palatia , domos , plateas; et SUMMIS PASTOR gaudii lacrymas fundebat. Magnificate Dominum mecum charissimi fratres et filii! et inclinemus capita nostra divinae potestati, supremo Ecclesiae catholicae Antistiti tributae! In reliquo utprimum Bulla, eventum hunc magnificum annuncians, Roma advenerit, de solenniis, Gloriam Immaculate Conceptae Virginis SSae contestaturis, ordines dimissurus, et quae opportuna fuerint, dispositurus sum. Interea autem de imagine (in quantum possibile fuerit) Immaculate Conceptam repraesentante, in solemnitate asservanda arae applicabili, et aliis Ecclesiarum vestrarum decoramentis estote solliciti. Regni Miiriälli clerus nulli potest in eo cedere primatum , ut alter quis plus diligat decorem Domus Dei, splendorem arae glorificatae Matris Dei et Salvatoris nostri JESU Christi, ac ille. Si MARIA est pro nobis hungaris Magna Domina,- simus, contestemurque hac occasione Eidem tribuendis honoribus: nos Ejusdem protectione esse dignos! Orate dilectissimi porro etiam pro me, ut commoratio mea in medio Vestri nihil aliud intendat, quam gloriam Dei, et salutem Vestram! Tandem recipite Beiiedictiöllfíll a SSmo Patre ex Urbe sancta ad latam, quam Nomine Ejusdem Vobis et fidelibus curae Veslrae creditis, peramanter impertior! Strigonii, die 7-a Januarii 1855.