Circulares 1850-1864, Joannes bapt. Scitovszky de Nagykér, Archi-episcopus Strigoniensis, Regni Hungariae Primas
1864
gentium ad frontem rubricarum insertionem, nil prorsus literis notandum sit, unica linguarum institutionis mixtarum rubrica excepta, in qua lingua dominans primum, dein reliquae et quidem initiali solum litera m. (magyar) n. (német) t, (tót) signandae erunt. Summa mixtarum idmodi institutionis linguarum aeque ad calcem diserte exponenda est, ut numerus scholarum cujusvis, etiam mixti labii clare in oculos incidat. Scholae capitales, pro quibus tabella A) praescribitur, eaedem sunt, de quibus quotannis cum initio anni scholastici distincta de praescripto fiebat tabellaris relatio, qualesve in Civitatibus: Strigonii, Budapestini, Tirnaviae (sub nomine scholarum para- digmaticarum sive normalium), dein Posonii, Comaromii, Schemnicii, Szakolczae, Bazi- nii, Modrae et in S. Georgio, nec non in oppidis Érsekújvár et Leva adreperiuntur. N omine scholarum capitalium parochialium, pro quibus tabella B) deservit, veniunt scholae elementares plurium classium, quae ad categoriam capitalium nunc memoratarum ope publici Decreti adusque elevatae haud sunt eo, quod ob defectum cujuspiam requisiti, juxta praescriptum systema necdum coordinatae existant. Scholae idmodi intra ambitum ADioecesis meae duntaxat Pestini numero sex, item Budae numero quinque inveniuntur. Denique Scholae elementares inferiores nec non triviales, tabella hac posteriore aeque comprehendendae, antehac ope sic dictae ■ tabellae A) recenseri solebant; qualis tamen tabella non secus, ac illa de scholis capitalibus primo loco memoratis, de praescripto adusque concinnari solita, eoipso abolita est. Ut adeo deinceps solum duplex tabella in quaestione posita et ope Rescripti Locumt. Consilii ddto 9-ae Maji anni curr. Nr. 39479. editi isthic communicata rite compleri, ad calcem summisari, Inspectoris scholarum elementarium subscriptione signari, taliterque adjustata quotannis usque mensem Novembrem in duplici exemplari dioecesano huic Officio exhiberi debeat, altion Loco abhinc substernenda. Tabellam A) si scholae capitales Directore distincto gaudeant, ipsi hi Directores subsignent, Inspectoribusque scholarum exhibeant, simul et ad semel cum tabella B) horsum transponendam. Resultantia tabellarum harum exemplaria pro futuro usu ita solerter custodiantur, ut emergente nefors in persona di- strictualis scholarum Inspectoris mutatione successori rite consignari possint. Tabellae etiam de scholis arborum et dom inicalib us, item cultura apum, ad calcem rite per omnes rubricas summisatae, nec non relatio de cultura serici, prout etiam extractus Rationum de fundationibus scholaribus tempestive concinnentur, ut pro termino mensis Novembris inomisse exhiberi queant. Strigonii die 9-a Julii 1864, Nr. 3014. Krigovszky Rud. obiit. Annunciando Vobis obitum Rudolphi Krigovszky, VADiaconi et parochi Radosóczensis, die 8-a curr. mensis anno aetatis 59. post pie suscepta moribundorum Sacramenta ad aeterna tabernacula demigrantis: animam ejus piis Vestris suffragiis commendo, unaque pro vacante taliter Beneficio solitum Concursum, usque 20-am proxime affuturi mensis Augusti duraturum, publico. Strigonii die 12-a Julii 1864. benevolus /7# / Strigonii, typis Aegidii Horák.