Circulares 1850-1864, Joannes bapt. Scitovszky de Nagykér, Archi-episcopus Strigoniensis, Regni Hungariae Primas
1864
Nr. 13. 1864. Venerabili Clero Archi-Dioeeesis Nostrae Strigoniensis Salutem in Domino et paternam Benedictionem! Nr. 2983. Processio Sassinium praesuscipi- etuv. ■Adpropinguat tempus, in quod jubilarem sol enni tat em in Sas sin íestive celebrare constitui, Festum videlicet Nativitatis B. M. V,, uti id Vobis ex circularibus meis literis, ddto 31-ae Martii anni curr. Nr, 1521. emanatis notum est* Non meum solum, verum prout intellexi, plurimorum votum est, ut gratiosum locum in modum piorum peregrinantium, inter cantica et preces, una in processione collecti petamus. Et Deo dante ita etiam fiet. Ego processionem ex Dioecesi collectam die 6-a Septembris, pomeridianis horis Tirnaviae solenniter educam et per Nádas, Jablonicz, ac Szenicz Sassinium die sequenti, itidem pomeridianis horis introducam. Quiqui igitur cum fidelibus Vestris in ea partem capere cupitis (et dignum profecto est, ut capiatis quoque) provoco Vos, ut eosdem in processionem collectos die 5-a usque vesperam, ad summum die 6-a ante meridiem Tirnaviam adducatis. Ibi semot omnes particulares processiones in unam dioecesanam jungent. Processiones partium illarum, quae supra Tirnaviam sitae sunt, adjungent semet processioni dioe- cesanae in praedictis stationibus: Nádas, Jablonicz et Szenicz, prout huic vel illi viciniores sunt. Partium denique Posoniensium processiones pro suo lubitu consueta sibi breviore via meare poterunt, processionem dioecesanam in oppido Sassin et non ad Ecclesiam gratiosam adexpectaturae. Quo autem cuncta rite ordinari ac disponi queant: cupio ut singuli de Clero partem in processione capturi, sive Strigoniensi, sive Tirnaviensi Districtui Vicariali ingremiati sint, nomina sua Officio Vicariali Tirnaviensi, ad summum usque ultimam Augusti indicent. Curati autem, sive ipsimet fideles suos duxerint, sive non: horum numerum adproximative saltem eidem Vicariali Officio insinuent, ut numeri - cus tam Cleri quam populi catalogus adparari illic queat. Qui autem in praememo- ratis stationibus semet adjungent: illi, respective ductores processionis, numerum fidelium in ipsa statione individuo ecclesiastico, ad hoc constituto indicabunt. In Officio Vicariali Tirnaviensi, non secus ac in praedictis stationibus, praesto erit impressus processionis ordo, cujus exemplar singulus sacerdos recipiet, pro sua suorumque directione. Omnes de Clero indumenta ordini, seu dignitati suae propria secum adfe- rant: Abbates pluviale et mitram, Canonici mozettam, reliqui presbyteri stolam, o- mnes superpellicium. Caetera in typis procuso ordine processionis disponentur. Exultat animus meus in laeta spe devotionis hujus Marianae, quam nobis Dominus plurimo cum spirituali fructu agere concedat! Strigonii die 16-a Julii 1864. Consilium r. Locumt. h. nexu b. Decreti aulici sub 2-a Novembris anni praet. Nr, 15910. editi, communicavit mecum novum formula r tabella r u m, scopo statisticarum de scholis elementaribus notitiarum genuine non minus ac compendiose concinnandarum, altissimo Loco praescriptum. Duplex hoc formular tabellae, nomenclatura A) et B) provisae, scholis elementaribus sic dictis capitalibus, quae Decreto Loci altioris provisae publicitatem nactae sunt, quam et scholis capitalibus sic dictis parochialibus, nec non reliquis inferioribus elementaribus, etiam trivialibus inserviturum, concernentibus scholarum Inspectoribus majore exemplarium numero sub 'f. transpono. Inscribendae autem erunt tabellae hae de parochia in parochiam, per singulas rubricas, ope numerorum et quidem in duplici exemplari ita, ut summa generalis per omnes rubricas ad calcem earundem accurate exponatur, eaeque subscriptione concernentis scholarum Inspectoris provisae cum termino mensis Octobris quotannis inomisse horsum exhibeantur. Poterunt autem una eadem- que philyra tantisper densius plures, quin imo omnes minorum Districtuum VADia- conalium parochiae comprehendi, quod ubi fieri nequiret, partiales etiam rubricarum summae rite exponantur. Uti aspicienti patet, nuda solummodo numeri scholarum, Directorum, Docentum, nec non scholarium prolium utriusque sexus indictatio deposcitur ita, ut praeter designationem scholaris Districtus, nec non linguarum in scholis viNr. 3078. Nova pro scholis element. tabella A) et B) praescribitur. Reliquae etiam scholasticae relationes subin praestentur. •/