Circulares 1850-1864, Joannes bapt. Scitovszky de Nagykér, Archi-episcopus Strigoniensis, Regni Hungariae Primas
1864
Nr. 11. 1864. Venerabili Clero Arclii-Dioecesis Nostrae Strigoniensis Salutem in Domino et paternam Benedictionem! Evenit casus, ut certus parochus in errorem inductus paupertatem alica jus: recurrentis attestaretur, ubi tamen subseque compertum est, eundem recurrentem pauperem haud esse. Ex incidenti casus hujus Excelsum r. L. Consilium, ope emanati ddto 30-ae praeteriti mensis Nr. 39,956. Intimati, Curiones sacros reflecti voluit, ut ii in extro- dandis paupertatis testimoniis materialia partium adjuncta conscientiose semper exponant, siquidem secus non modo pro minus recta, ex irrealibus paupertatis testimoniis oriri queunte procedura responsabiles reddendi, sed pro re nata ad refundendum etiam damnum adstringendi forent. Provoco Vos igitur, ut in extrodandis paupertatis testimoniis debitam adhibeatis cautelam, ne forte per recurrentes partes in errorem inducti minus vere attestemini, hiucque molestias^ responsionisque onus Vobis consciscatis. Strigonii die 9-a Junii 1864, In sequelam Altissimae resolutionis Emerici Mészáros, VADiaconi et Parochi Vadkertensis, ad stallum Canonici Metrop, Ecclesiae Strigoniensis, in vacan- tiam recidit Beneficium Vadkertense, pro quo praesentibus Concursum, usque finem affuturi mensis Julii duraturum exscribo. Strigonii die 10-a Junii 186 4. Consilium r. L. h, ope Rescripti sub 29-a Maji anni curr. Nr. 18,495. editi, Concursum pro statione Docentis in schola capitali Baziniensi vacante, in 15-am affuturi mensis Julii diem defixit, terminumque hunc via etiam Officii dioecesani publicari petiit. Emolumenta ejusdem in 315 finis v, a. titulo salarii; 63 finis titulo hospitii, nec non quatuor lignorum orgiis absolvuntur. Recursus Consilio regio inscripti, testimonio baptismal!, habilitatis, de morali item et politica conversatione, a Parocho et civili Jurisdictione subsignando, de absolutis porro studiis, praegestis servitiis , nec non linguarum hungaricae et slavicae cognitione instructi, Districtus Baziniensis scholarum Inspectori, surr. VADiacono Aloysio Berzák, Parocho in Báhony exhibeantur, Strigonii die 13-ia Junii 1864, Nexu iUtissimae resolutionis Emerici Miksik, honorarii E. M. S. Cano- ] nici, VADiaconi et Parochi Kerésztúrensis, ad vacans penes Coli. Ecclesiam Poso- niensis Canonici stallum, vacans redditum est Beneficium Keresztúrense, quod praesentibus Concursui usque ultimam affuturi mensis Julii duraturo expono, Strigonii die 15-a Junii 1864, Die 5-a curr. mensis, pie susceptis moribundorum Sacramentis, anno aetatis i 73. obiit in Domino Simon Szivi, Dioecesis Tarnoviensis presbyter, sacerdos subsidiarius in Für. Esto is alienae Dioecesis presbyter fuerit, quia tamen Dioecesi huic Longa annorum serie utilia servitia praestitit, eique per hoc arctiori vinculo adstrictus fuit: ex eo animam illius piis Vestris suffragiis commendare nihil ambigo, Strigonii iie 8-a Junii 1864, benevolus Nr. 2553. [Testimonia paupertatis caute extro danda. Nr. 2581. Benef. Vadkert vacat. Nr. 2611. Statio Docentis Bazinii complenda. Nr. 2780. 3enef. Keresztúr publicatur. Nr. 2528. ozivi Simon obiit. Strigonii, typis Aegidii Horák.