Circulares 1850-1864, Joannes bapt. Scitovszky de Nagykér, Archi-episcopus Strigoniensis, Regni Hungariae Primas

1854

Diaconi, Vos fraterne alloquentis et celebrantis paneji coelestem sumetis. 0 Domine! quos coelestibus donis satiabis, perpetua protectione custodias ! 5-0. Cum Ecclesia, pro materno erga filiis suos affectu illis, qui senio, infirmitate vel egestate a lege abstinentiae et jejunii adaequate observanda inpediuntur, pia remissione subvenire solet: ideo fide­libus vestris nunquam equidem indiscriminatim omnbus, sed semet insinuantibus, facultate a Nobis prae­sentium per vigorem delegata, dispensationem ea raione elargiri poteritis, ut usque Dominicam Passionis, imo premente gravi necessitate usque Dominicam bimarum, exceptis feria 4. 6. et Sabbatho. carnalibus cibis vesci possint: indulgentiam hanc sanctae Miris Ecclesiae quotidiana ad 5. Vulnera D N J C totidem Pater et Ave persolutione compensaturi. Vos autem , Dilecti Fratres et Filii, oro et obtestor ! ut in hac sacri jejunii observantia fidelibus vestris xemplo praeeatis, estis enim „speculum, in quo alii vident, quod imitentur, et domus vestra est publica disciplinae magistral — siquis tamen oravi causa ad dispensationis beneficium quaerendum impellerem petat illud scripto, seu Nobis seu Vicario nostro ex bibito recursu. Caeterum, elevatis in coelum ad Deum Prem omnipotentem oculis, non cessamus orare Domi­num, ut misereatur vestri et totius Ecclesiae suae metae ! tribuat martyrii fortitudinem, spiritus consola­tionem et dies tranquillos octuagenario Friburgensin Antistiti, vero athletae Christi, et omnibus de Clero et populo pro veritate in tribulatione gementibus! Micedat pacem, quam mundus dare non potest et con­cordiam Principibus! — descendat benedictio coestis super bonos et malos, amicos et inimicos quo omnes in unitatem fidei vocati, crescamus in cognone Domini Nostri et Salvatoris Jesu Christi cui sit laus, honor et gloria in saecula saeculorum Anien ! Dabam Strigonii, festo S. Agnelis V. M.854. Episcopatus nostri anno 27. Archi-Episcopatus anno quinto.

Next

/
Thumbnails
Contents