Circulares 1850-1864, Joannes bapt. Scitovszky de Nagykér, Archi-episcopus Strigoniensis, Regni Hungariae Primas
1864
VII. Patiamini Charissimi! ut his ex incidenti adpropingvantis Sacrae Quadragesimae, quemadmodum annue solitus sum, quaepiam addam. Cum radix malorum sit cupiditas, huic refrenandae primaevae Ecclesiae fideles remedium castigationis corporum, vigiliarum, orationum et jejuniorum adhibebant. Jam S. Paulus monebat Corinthios: „Ut in omnibus semetipsos exhibeant in multa patientia, in vigiliis, in laboribus, in orationibus, in jejuniis“ (2. Cor. C. 6.) Ut adeo, si antiquos Christianorum mores hac tristi nostra aetate reflorescere, et contra insidias, quae fidei et moralitati nostrae, tranquilitati et existentiae nostrae ab inimicis omnis justitiae et aequitatis , ac persecutoribus veritatis catholicae et venerandi Capitis Ecclesiae, imo Ipsius Salvatoris Christi Jesu, omni cum insolentia et blasphemia tenduntur et vibrantur, liberari cupimus, eadem arma adhibeamus est neccsse; imprimis orandum est multum et strenue jejunandum. Siquidem vero Ecclesia Catholica potestate divinitus accepta semper ita usa fuit, ut ne jugum Domini, quod svave est, multum aggravaret, filiorum suorum imbecillitati et inopiae materna cum teneritudine per dispensationem subveniat, et ego hanc Ecclesiae matris benignitatem prae oculis habens, atque simul perpendens, recte hoc anno, ob prioris anni panis et vegetabilium productioni inimicam tempestatem, inferioris proinde classis hominum notabilem partem in paupertate, jam cum egestate luctari, in Nomine Domini per decursum futurae Sacrae Quadragesimae hoc modo dispenso: l-o Omnes utriusque sexus laici carnalibus vesci poterunt usque Domnicam Palmarum, abhis tamen abstinebunt feria 4. 6. et Sabbatho. — 2-o Unica per diem refectione contentabuntur, — et si altera cibi sumtio expeteretur, haec modica et esurialis sit, — 3-io A Dominica Palmarum usque Sabbathum Sanctum inclusive unice esurialibus cibis utentur. — 4-o In quantum abstinentiae lex laxatur, in tantum officium orationis erit adaugendum; et quidem quavis dispensata die persolvent 5. Pater et Ave ad Quinque Vulnera D. N. J. C. pro exaltatione S, Matris Ecclesiae — pro spiritu devotionis et christianorum Principum concordia. Quoad Clerum autem, beneficio dispensationis uti volentem, manet usus adusque observatus, quippe ut singulus scripto semet insinuet. Caeterum ad obligationem Curatorum spectat: ut haec a) ex ambone publicentur. — b) populus ad solerter vacandum pietatis operibus stimuletur, unde —- c) Missae Sacrificium quotidie celebretur, Pericope Evangelii quotidiani penes brevem explanationem perlegatur; et finita Missa, quinque Pater et Ave orentur. — d) Feria 6. ad vesperam de Passione Domini devotio asservetur. — e) Denique visitatio Calvariae et Crucifixi, nec non in commnni per familias instituenda Rosarii in domibus recitatio commendetur, et urgeatur. Demum Clerus Curatus praescripto jarnque in laudabilem usum deducto modo, porro quoque per S. Quadragesimam in certum locum districtualiter conveniet, publice in Ecclesia Confessionalia accedet, cohortationem audiet, insimul Septem Psalmos Poenitentiales absolvet, et Agnum paschalem e inanibus VADiaconi reverenter accipiet.— Jejunemus ergo Charissimi et oremus cordintime supplicantes: ut nobis, in tribulatione multa gementibus, concedat misericors Deus pacem — descendat benedictio coelestis super bonos et malos •— amicos et inimicos, quo omnes in unitatem fidei vocati crescamus in cognitione Domini Nostri, et Salvatoris Jesu Christi! — Sit adhuc — VIII. Maxima cum sollicitudine, zelo et conscientiositate decursu Sacrae hujus Quadragesimae incumbatis oportet dilecti— Officio institutionis; multa et fundate dici possunt per quinque — sex Dominicas Sacri hujus temporis de quibuscunque Sanctae Religionis nostrae veritatibus, inprimis talibus, quae fundamentales aliarum sunt, et tamen vilipenduntur, impetuntur, exploduntur. Jam vero quis audebit negare, inter veritates — dogmata fidei catholicae maxime fundamentales et principales referendam esse doctrinam, quae proponit: J e s u m Christum esse Filium Dei, verum De um ab aeterno, Patri consubstantialem?! Et tamen unus laicus, natione gallus, nomine Ernestus Renan in opusculo, a se aliquot ante menses sub titulo: „Vita Jesu“ compilato, doctrinae hujus veritatem negare et pernegare non perhorrescit; omnia ea, quae de Christo qua Deo sonant, Sacrarum Scripturarum enunciata, in alium sensum violenta explanatione detorquendo, imaginativis intuitibus depravando, S. Scripturae loca paralella, divinitatem Christi illustrantia, et ad evidentissimae veritatis lucem collocantia, negligendo et contemnendo. Impio opusculo hoc omnium christianorum attentio non parum excitata est, et merito, quia si Christus tam vilis homo est, qualis in opella hac sistitur, perivit omnae christianitatis aestimium et praetium. — Utprimum fama libelli permeavit nationes, quaevis in fingva sua desideravit et obtinuit versionéin. Scioli, omni religione vacui, exemplaria multiplicabant, bibliopolae levato operis pretio lucro inhiabant, veri Christiani suspirabant, et de hac vera blasphemia, JESU Christo illata, multum dolebant, nec dolere cessant. Ne malum quoquo modo in fidelium depravationem vergat, populo lectionem, bibliopolis distractionem infamis operis in Civitatibus, praeprimis in Urbe Pestana, inhibui, addendo: per me Clero inhibendum esse, nequis e Bibliopolio, ubi Renan expositus est, ullum alium fibrum emere praesumat. Cum munus nostrum sit, fidei pericula non proxima solum, sed et remotiora a fidelibus nostris avertere, Dominicis Sacrae Quadragesimae doctrinam de divinitate JESU Christi pertractandam habebitis-— et quidem enucleabitis: a) quod catholicus homo nihil pretiosus possideat, ac quod auctor ejus religiosae Confessionis non homo sit, ut aliarum Confessionum, sed verus Deus, isque JESUS Christus, sequaciter, quod si quis catholico fideli convictionem de divinitate Christi eripere contendit, qualis est Ernestus Renan, totum ei eripit; eapropter fibrum istum, velut per Sedem Apostolicam jam damnatum, et quiqui similia typis ederent, spargerent, ea legere non licet, sed stricta obligatio est librum Renan, et ei faventes comburere, annihilare. b) Exponite, quod Veteris Testamenti de Christo Messia praedictiones Eum vere divinis