Circulares 1850-1864, Joannes bapt. Scitovszky de Nagykér, Archi-episcopus Strigoniensis, Regni Hungariae Primas

1854

Venerabili Clero seculari Archi-Dioecesis Nostrae Strigoniensis Salutem in Domino! i i\m multis, iisque quodammodo continuis visitamur miseriis, premimurque indigentiis, ut reminisci et )&i recognocere cogamur cum Psalte regio, quod iniquitates supergressae sint caput nostrum, et sicut onus ng grave gravatae sint super nos; imo vero multa cum probabilitatepraemetuimus,tribulationem ad vindican- ßb da peccata nostra proximam esse, nec inveniri, qui adjuvet, quia omnes declinaverunt simul inutiles facti mg sunt, non est, qui faciat bonum. Pastores praevaricati sunt in Dominum, pascentes semetipsos, oves au- i9t tem abeunt in vias, quarum finis interitus est ,- paucis, prout Apostolus queritur, foris pugnae intus timores. Et ecce, dum futurorum metu, praesentium sollicitudine fere in abyssum anxietatis mergimur: auxi- nii lium nobis offertur ex alto, quo dispersa colligamus, et quae confracta sunt, alligemus. Ecclesia Romano-Ca- ni tholica, coelestis haec JESU Christi sponsa viam, etutinam non ultimam nobis, ministerio sacro servienti- m bus, monstrat, qua evadere possimus, quae superventura sunt universo orbi. Orbis Episcopus, JESU dO Christi Vicarius, verus non suorum tantum filiorum, sed universi humani generis Pater, Societatem piam mi Immaculatae Conceptionis V. Mariae, auream coronam nuncupatam, miro sane modo exortam, in ae- [9! terna urbe perpetuo instituit, erexit, eamque sacris indulgentiis ditavit eum in iinem, ut membra hujus co- 0‘s ronae pro praesentibus Catholicae Ecclesiae indigentiis, pro peccatorunqc'önversione fervidis precibus DEUM £9 exorent, prout in Eminentissimi Cardinalis Patrizi, ÉjDiscopi Albanenms, Sanctitatis Suae in Urbe Vicarii, die -9 6-a curr. mensis et anni ad me perlata haec omnia plenius continentur, cujus tenor est sequens : ,,Benedicta sit Sancta et Immaculata Conceptio Sanctissimae Virginis Genitricis DEI Mariae. Aurea haec corona constat ex celebratione Sacrorum, quae singulis mensibus ab uno et triginta Sacerdotibus praefinito die in Deiparae honorem erunt peragenda. Hi sacerdotes divinam Hostiam Au- ug gustae Trinitati offerent in conjunctione omnium Beatorum Coelitum, qui cum Christo regnant in coelo, et do electorum, qui adhuc versantur in terra, et SS. Trinitati gratias ex animo agent Ejusdem etiam Virginis on nomine pro maximis, innumeris ac singularibus donis, quibus ipsa SSma Virgo mirifice fuit cumulata, ac iq praesertim pro privilegio Immaculati Ejus Conceptus. Ipsam vero gratiae et misericordiae Matrem enixis ei fervidisque precibus exorabunt pro praesentibus Catholicae Ecclesiae indigentiis, pro peccatorum conver- >ie sione, juxta mentem summiRomani Pontificis. Quum aliquis Sacerdos nequiverit Sacrum ea die agere, quam lie sibi elegerit, Sacrum idem vel alia die obire, vel illud alii Sacerdoti celebrandum committere poterit. Tanta fuit sacrorum Antistitum erga Immaculatam DEI Genitricem Virginem Mariam, omnium- up que nostrum amantissimam Matrem atque Patronam pietas et studium, ut hoc vertente anno 1853. eidem iq piae Societati tot adscripti fuerint Sacerdotes, ut in universo catholico orbe singulis diebus mille et ultra Sacra jam celebrentur ob expositas causas+ Hinc iidem Episcopi ardentiori usque zelo animati, humillimis precibus a SSino Domino nostro PIO PP. IX. efflagitarunt, ut ejusdem Societatis perpetuitati prospicere, eamque idcirco canonice erigere vellet. Itaque idem summus Pontifex pientissimis eorundem Antistitum votis ac postulationibus quam libentissime obsecundans, Rescripto die 11-a Septembris labentis Anni 1853. propria sua manu exarato, ) Societatem ipsam in Templo Rom. Cleri Mariae Sanctae Paciferae hujus Urbis perpetuo instituit., erexit, í eamque Sacris Indulgentiis inferius expressis ditavit,seque ejusdem Societatis Patronum declaravit, atque eidem Cardinalem in Urbe Vicarium Praesidem praefecit. Quapropter infrascriptus Cardinalis Vicarius ejusmodi munere insignitus, ea profecto spe nititur o fore, ut Sacrorum Antistites pro egregia eorum religione et zelo, vel facile in propriis Dioecesibus congru­um Sacerdotum numerum reperire possint, qui ullo absque emolumento eadem Sacra in Immaculatae DEI- jf parae Virginis honorem celebrare laetentur. Idem autem Cardinalis Vicarius unumquemque Sacrorum Antistitem orat, ut centrali piae So­cietati Romae degenti significare velit Q Coronarum numerum et sociorum propriae Dioecesis, quo in ge­nerales tabulas vulgo Registro referantur, ac Summo Pontifici, piae Societatis Patrono manifestentur. Summus Pontifex PIUS IX. hujusce piae Societatis Patronus, Rescripto die 23. Octobris Anno 1853 edito, cuique Sacerdoti in hanc piam Societatem cooptato concessit plenariam Indulgentiam, semel in m mense lucrandam. Dat. Romae die 21. Novembris Anno 1853. C. Card. Patrizi, Episcopus Albanensis , Sanctitatis Suae in Urbe Vicarius et piae Societatis Praeses. J. F. O. Luquet, Episcopus Esebonensis, Secretarius generalis ejusdem Societatis.“ Jam si tenor hujus descriptionis paulo melius intelligatursi spiritus, quo perfusa est, clarius percipiatur : dubitare utique non possumus, lotam hanc Societatem eo destinatam esse, ut desperatae hu­mani generis plagae medicina paretur, et mala, quae neque humanis consiliis, neque armorum vi a cervi­Q Quaevis corona constituitur ex uno et triginta Sacerdotibus.

Next

/
Thumbnails
Contents