Circulares 1850-1864, Joannes bapt. Scitovszky de Nagykér, Archi-episcopus Strigoniensis, Regni Hungariae Primas

1863

conferunt, quo afflictis lenimen, solamenque adferretur. Atque ut tantae calamitati mensura etiam beneficii respondeat: singuli Comitatus, indictis conferentiis, speciales organisant Commissiones, quae negotium colligendorum subsidiorum, ceu publicam rem ordinant ac promovent. Dignum sane, ut consiliis aeque ac viribus collatis be­neficentiae hoc opus exerceamus! Quoniam vero nos, qui Christum, esurientem turbam in deserto pascentem praedicamus, principales hoc in beneficentiae opere partes habere et convenit et opor­tet: idcirco non solum alacres accurremus, quo afflictis concivibus opem pro modulo conferremus, verum promti etiam partem capiemus in publicis illis, quae in singulis Comitatibus instituuntur, consultationibus, ac Commissionibus, quatenus non solum materiali ope, verum consilio etiam assistamus, atque quod summum est: non desi­mus bono exemplo ibi, ubi civilis respublica tali praeit. Subtrahendo nos, subtrahe­remus beneficium ipsis afflictis, quibus tamen succurrere cupimus. Etenim certum est, fidelium corda nostris in manibus esse. Quanto alacrius proin semet adjungent huicce mi­sericordiae operi, si in apice colligentis Commissionis cernere ipsis licuerit proprios suos pastores, qui, quod praedicant verbo, eximio modo factis quoque comprobant; non erubescentes, non fastidientes eleemosynam ostiatim corrogare. Quod si optan­dum est, ut Curati in aliis etiam Congregationibus Comitatensibus publicis partem capiant, publicumque bonum consiliis suis promoveant: tanto magis opto et com­mendo, ut se Jurisdictionibus publicis in publico hoc ac meritorio beneficentiae opere adjungant. Eja ergo, succurramus junctisc onsiliis, unitisque viribus. Strigonii die 17-a Octobris 1863. Nr. 4120. Benef. Bori vacat. Casparo Chotiborszky, VADiacono Parocho Boriensi ex ratione fractae valetudinis ad statum pensionis posito: dictum Beneficium Boriense in canonicam va- cantiam recidit. Pro eo Concursum, usque ultimam affuturi mensis Novembris dura­turum, praesentibus indico. Recursus patrono inscripti isthuc exhibendi erunt, quod semel pro semper notatur. Strigonii die 17-a Octobris 1863. benevolus Strigonii, typis Aeg. Hor4k,

Next

/
Thumbnails
Contents