Circulares 1850-1864, Joannes bapt. Scitovszky de Nagykér, Archi-episcopus Strigoniensis, Regni Hungariae Primas
1863
Nr. 3356. Ordines ad com primendam luen pecoris editos rite observando; esse inculcatur. „ l 3385. " • \ 3478. Statio Docentis in R o s i n d o 1 et K é k k e ö vacans est. Nr. 3439. Statio Curati Leopoldopoli vacat. Novam eruptionem luis pecoris, ejusdemque majorem in dies diffusionem non -aliunde queundo repetere Excelsum regium Locumtenentiale Consilium, quam quod 1 regnicolae sive insuper habeant dispositiones, ad comprimendam luem altiori Loco 3editas, sive quod his non ita cooperentur ac oporteret, ac denique quod multi, de extraordinarie celeri epidemiae hujus diffusione dubitantes, praescripta remedia tempestive non adhibeant, alii autem per iniquos speculantes retenti, talia plane non arripiant: Ordinariatus in eo interpellavit, quatenus fideles medio Curatorum suorum exstimulari facere velint, ut hi editas ad comprimendam luem pecoris dispositiones alitiores observent, praescripta remedia et cautelas tempestive adhibeant, Jurisdictionibus deniqne politicis omnimodam hac in parte cooperationem exhibeant. Interpellationis hujus iu sequelam committo Vobis charissimi! per praesentes, ut fideles curae Vestrae creditos ex ambone etiam exhortemini, quatenus altioribus circa luem pecoris emanatis ordinationibus rite semet accommodent, docilesque ac pronatos in illis exequendis semet exhibeant, Interest enim singillativorum non minus ac publici Status, ut destructivae huic epidemiae limites ponantur. Budae die 22-a Augusti 1863. Concursus pro utraque hac labii slavici Docentis una Cantoris statione in 6-am Octobris a. curr. defigitur. Emolumenta prioris consistunt in 10. iugeris terrae arabilis et pascuo; a singula prole scholari, quarum ultra 90. numerantur, didactri titulo 36. xri, duo libones panis et totidem mediae salis obveniunt; manipuli tritici, siliginis, hordei et avenae 80. finos adaequant; a Dominio filialis Fehéregyház tres metr. pos. siliginis obtingunt; a Communitatibus 26. fini 30 xri in parato aere ; e fundationibus, stola, offertoriis et pulsu incirca 35. fini; pro calefactione scholaris conclavis 4. orgiae lignorum dependuntur. Habitaculum, cui hortulus adiacet, duobus cubilibus, culina, camera, stabulo, cellario et depositorio lignorum constat. Emolumenta stationis slavicae in oppido Kekk eo vacantis sunt: 27. metr. pos. siliginis; 6. orgiae lignorum focalium pro usu Docentis et totidem pro calefactione scholaris conclavis; urnae vini 10.; titulo institutionis prolium, unum flnum a singula prole scholari computando, incirca 160. fl. v. a. pro institutione dominicali 40. fini; titulo fixi salarii 30. flui; e stola 20. fini; titulo amissae lecticalis praestationis 40, flui; titulo solutionis subdocenti obvenientis 80, fini. Habitaculum duobus cubilibus, culina, dispensa, cellario, stabulo constat, domuique hortus sat amplus adiacet. Recursus scholarum Inspectori districtuali Canonico hon. VADno et Parocho in Keresztár Emerico Miksik, item Antonio Perkink 6, VADno et Parocho in Zsély inscripti ad praeindicatum Concursus terminum exhibeantur, atque cum terre- stralis Dominii ab iisdem congrue edocendi Repraesentante rite communicentur. Stri- gonii die 2 8-a Augusti 1863. Pro statione Curati labii slavici penes correctoriam domum Leopoldopolien- .Sf n, cui naturale quarterium, 525. fl. salarium, 6 orgiae ligni et 24. librae candela' m sebacearum juncta sunt, Excelsum regium Locumt. Consilium publicum Concursum indicit. Siqui e Clero ADioecesano, linguae slavicae bene utique gnari, stationem hanc consequi cuperent: illi instructos recursus suos, dicto Excelso r. L, Consilio inscriptos, usque ultimam Septembris Officio dioecesano exhibendos habebunt. Strigonii die 26-a Augusti 1863. benevolus