Circulares 1850-1864, Joannes bapt. Scitovszky de Nagykér, Archi-episcopus Strigoniensis, Regni Hungariae Primas
1863
Nota. 1. Primo pater, tum mater excribitur, etiamsi haec (quod cum adnotatione anni in rubrica observationum exponendum esset) decessisset. Post parentes sequuntur proles iuxta aetatis seriem , a natu maxima deorsum usque ad natu minimam, non exmisso, qui pro statutione evocatus est. Nec unicam prolem licet exmittere, etiamsi non viveret in familia, v. g. si unus filius militiae adscriptus est, si se in loco, vel in alia possessione, vel in exteris oris depossuisset, vel matrimonium contraxisset, vel emigrasset, vel disparuisset; talia in rubrica observationum notari debent. Filii iam denati exponendi sunt cum die, mense et anno obitus. 2. Si pro statutione evocatus relevationem ab obligatione militandi ex eo, quod unicus nepos sit, impetrare cupit: tunc familia hac serie est describenda: a) avus, b) avia, c) pater, d) mater» e) parentis fratres, f) filii. 3) Si e. g. annus nativitatis avi, aut annus obitus patris etc. ex matrica erui non posset, quia v. g. avus in alia parochia est natus, pater in alia parochia decessit: tunc data haec, quantum in sensu §. 13. legis, statutionem militis concernentis decisiva essent, docenda sunt distinctis ex- tractibus matricularibus, a parte concernentium parochorum. Quod in adornando superiore extractu inviationem hanc fideliter observaverim, in fidem subscribo. Subscriptio extrodantis. i