Circulares 1850-1864, Joannes bapt. Scitovszky de Nagykér, Archi-episcopus Strigoniensis, Regni Hungariae Primas
1863
Nr. 11. 1863. Venerabili Clero Archi-Dioecesis Nostrae Strigoniensis Salutem in Domino et paternam Benedictionem! Circularibus literis ddto 9-ae Maji 1863. Nr. 1985. editis communicavi Vobis per extensum tenores §-i 15. novae legis tymbralis, continentis novam Clerum curatum attinentem dispositionem. Tenoribus ipsis subnexui, qualiter contenderim a Clero curato amoliri onus, quod eidem per dispositionem hanc imponitur. Sperabam etiam, ab illa recessum iri, posteaquam Excelsum r. L, Consilium remonstrationem meam, suppeditatum que a me modificationis projectum acceptavit, atque altissimo etiam Loco repraesentavit. Tanto dolentius itaque intelligere debui ex tenoribus Intimati ejusdem Excelsi r. L. Consilii, die 28-a Maji anni curr. Nr. 36621. sonantis, decreto regio aulico ddto ,1-ae Maji Nr. 5200. emanato enunciari, a quaestionata dispositione pro hic et nunc recedi haud posse, quamvis de cetero circa inducendam subseque modificationem consilia in motum posita essent. Frustrato igitur omni, quem adhibui, conatu Vos praesentibus invio, ut ad exigentiam praecitati §. 15. novae legis tymbralis, jurisdictionibus financialibus extractus Matricae mortuorum ita, ut ordinatur, pro praeterito pariter ac pro futuro administretis. Relegite tenores toties memorati §-i, ne quid praetermittentes, poena- litatem adnexam incurratis. Id unum adhuc reflecto, ut, quotiescunque extractus hos consignaveritis, toties recognitionem a concernente financiali Officio deposcatis, ut, si forte iterato extractus a Vobis deposcerentur, Vosmet legitimate sciatis. In acidulis Styriae Rohitschensibus die 18-a Junii 1863. Nr. 2386. Extractus Matricae mortuorum extroclandi. Significatum accepi ab Excelso r. L. Consilio, in ultima processione theo- phorica corporationes officialium publicorum pluribus locis ea de causa partem non cepisse, quod ex parte ecclesiastica invitationem, respective certificationem haud acceperint. Ut querelae huic in futurum occurratur, praesentibus pro observantia dispono, ut Curati locorum illorum, in quibus sive politicae sive financiales, sive militares jurisdictiones resident, easdem singulis vicibus, quibus publica aliqua solen- nitas ecclesiastica recurrit, aut extraordinario modo asservatur, de die et hora, qua asservanda est, scriptotenus edoceant. Strigonii die 21-a Junii 1863, Consilium regium Locumteiientiale hungaricum scopo regulandi muneris, localibus scholarum elementarium Curatoribus incumbentis, in sensu systematis scholarum harum 1845-0 praescripti, fundamento item praevigentium hoc in merito ordinationum instructionem edidit, cujus exemplar hungaricum pro parte Districtuum scholarium labii hujus isthic adnectitur, alterius vero labii Districtibus, ubi versio ejusdem in idioma germanicum et slavicum luci publicae data fuerit, iuomisse communicabitur. Instructio haec ambitum officii Curatoribus his incumbentis, signanter; ratione adurgendae scholarum frequentationis; superinspiciendae institutionis et tracta- menti prolium a parte Docentum; religiositatis et moralitatis earuudem promovendae; materialis boni Docentum et scholarum curandi; damnorum vero hoc respectu ab iisdem amoliendorum, vel certe reparandorum specialiter determinat. Quod jam electionem Curatorum horum attinet, haec in locis illis, in quibus commissio scholastica haud praeexistit, a Communitate et Curato praesuscipitur et concernenti jurisdictioni politicae (Comitatensi, districtuali vel civicae) pro superinducenda confirmatione substernitur; quam electionem una et confirmationem dicta jurisdictio superiori scholarum Directioni notitiae dabit, speciali libro illic inferendam. Confirmatio attamen Curatorum pro schola quapiam capitali electorum, uti et Prae- sidum commissionis scholasticae, vices Curatorum supplentium, dirigenti Regni Dica- sterio reservatur; id quod in eo etiam casu obtinet, si inter plures Communitatis cu- juspiam scholas una duntaxat capitalis reperiretur. Electoribus his incumbet ad munus Curatorum, utpote honorificum, viros intelligentes, nullique sive e parte moralitatis, sive politicae conversationis reflexioni obnoxios deligere. Nr. 2393. Officialium pubi, corporationes de solennitatibus eccl. edocendae. Nr. 2512. Locales scholarum Curatores qualiter eligendi?