Circulares 1850-1864, Joannes bapt. Scitovszky de Nagykér, Archi-episcopus Strigoniensis, Regni Hungariae Primas

1863

Ad Nrum Circularium 8-um Pro orientatione ad interim serviat sequens analysis Punctorum Formida­ris B., juxta quod Fassiones relate ad substantiam mobilem Beneficiorum, Ecclesia­rum, et Fundationum pro emensione aquivalentis deposcuntur: A.) relate ad Beneficia. I. STATUS ACTIVUS. p. 1. Parata pecunia: haec si est in Parochia, non est Beneficii sed Bene- fieiati, — jam autem in genere proprietas Benefieiatorum, utpote de qua illi olim testamentaliter disponent, et quae proiu succesionalem taxam Statui feret, juste non potest esse objectum aequivalentis. Fors illa quotta aequivalenti suberit, quae Bene­ficio in aere parato ex aliquo fundo e. g. Fundo Religionis, Cassa Communitatis, aut a Patronatu annue obvenit. p. 2. Capitalia; non alia possunt intelligi, et fassioni pro emensione aequiva­lentis obnoxiari, quam quae pro dote Beneficii sunt posita. p. 3. Objecta ex auro et argento; certe vix in aliquo Beneficio invenientur, quae ad hujus proprietatem spectarent; ita nec Pretiosa, de quibus p. 4. sonat. p. 5. Provisio, e. g. in frugibus, et aliis productis, haud datur in quopiam Beneficio quae vel ad proprietatem Beneficiati, vel certe ad Fundum instructum pro cultivandis fundis immobilibus necessarius —qui tamen ab aequivalente immunis esse vi­detur,—-non pertineret. Nefors fixa provisio in ligno, et in lecticali subjacebit aequivalenti. P. 6. Animantia; aut sunt proprietas Beneficiati, aut spectant ad Fundum in­structum ; neutro in casu sub contributionem aequivalentis cadunt. Sunt interim aliqua Beneficia, quae e. g, pullos a fidelibus percipiunt; hi fors objectum aquivalentis constitu­ent, p. 7. Mobilia et utensilia, p. 8, Imagines et artis objecta; demum: p. 9. Libri et scientiarum adminicula; si in Beneficio, ceu ad hujus proprieta­tem spectantia adsunt, haec omnia constituunt Capitale mortuum, et non tantum nihil in­ferunt, sed potius iu quantum conservari debent, efferunt; quomodo itaque possint con­tributioni aequivalentis subjici, non perspicitur. Si tamen taxanda essent, indicandum erit illorum tale pretium, quod circiter sperari posset, si publicae licitationi exponerentur. p. 10. Omnia reliqua mobilia, quae ad fundum instructum non pertinent;qualia illa possint esse in Beneficio praeterquam quae Beneficiati proprietatem efficiunt, durum est collimare. Pariformiter nonpatet: cur desideretur: p. ll-o Fassio de illis objectis, quae sunt ab aequivalente exemta. p. 12-0 Designanda veniunt illa objecta, quae aequivalenti quidem subsunt, ast Beneficium nondum est in illorum decennali possessorio. II. STATUS PASSIVUS. Hic exponenda sunt passiva, si talibus quodpiam Beneficium gravatur. B.) Quoad Ecclesiam, I. Status activus. p. 1, parata pecunia; hic etiam nonnisi illa quotta posset esse objectum fassio- nis, quam in aere parato Ecclesia ex aliquo fundo percipit; illud enim quod 1-a Januarii anni curr. in fisco parati aeris aderat, non potest juste subjici aequivalenti, quia est pro currentibus Ecclesiae necessitatibus destinatum, quod proin consummetur, et ideo nequit pro stabili basi emetiendi ad 10. annos aequivalentis assumi. p. 2. Capitalia, ad dotem Eclesiae pertinentia, quae adtrectare non licet, fors obno- xiantur aequivalenti, aliam tamen considerationem subeunt Capitalia industrialia, quae isto anno sunt, sequenti possunt in indigentias Ecclesiae expendi, ergo peraeque non sunt stabilia. p. 3. 4. 8. 9.10. objecta ex auro et argento — item Praetiosa porro Imagines libri et alia mobilia, quae in Ecclesiis dantur, sunt destinata pro cultu divino, haec autem exemta sunt ab aequivalente. p. 5.6. 7.12. quad nonsint adplicabilia ad Ecclesias, suapte patet; quoad p. 11. eadem observatio valet, quae quoad Beneficium, ita etiam quoad p. 12. et II STATUM PASSIVUM. C.) Quoad Fundationes. Ex omnibus punctis unice punctum 2. et 12. est adplicabile ad Fundationes.

Next

/
Thumbnails
Contents