Circulares 1850-1864, Joannes bapt. Scitovszky de Nagykér, Archi-episcopus Strigoniensis, Regni Hungariae Primas
1863
Nr- 9. 1863. Venerabili Clero Arelii-Dioecesis Nostrae Strigoniensis Salutem in Domino et paternam Benedictionem! examinis. Transponitur abhinc sub hodierno dato ad singulos VADiaconos districtuales impressus catalogus, indicans sortes illas, quae in sortilegio lotteriae Pontificiae, die 19-a Februarii curr, anni asservato protractae, lucrum aliquod reportarunt. Ex catalogo hoc singuli cognoscere poteritis num: sortes per vos comparatae in serie protractarum ac lucrum referentium contineantur. Nunciatura apostolica Viennensis, cujus via sortes comparatae fuerunt, et quae numeros comparatarum sua via sortium notatos habet, reportata lucra Roma receptura procu- raturaque est, ut sua singulis reddantur. Eorum, quorum sortes protractae sunt, erit has ad me transponere, quo scilicet unusquisque lucrum suum aNunciatura apostolica recipere valeat. Strigoniidie 8-aMaji 1863. Regia Locumtenentialis Cancellaria admodum practicum, via praenumera- tionis, edit opus sub titulo „ M a g y a r o r s z á g h e 1 y n é v t á r a. “ —-In lexicali hoc opere occurrunt omnia Hungáriáé loca cum suis statisticis indicationibus, quantum ad Comitatum, circulum processualem , vigentes linguas , numerum animarum , Dioe- cesim, Officium contributionale, circulum statutionis militaris et ultimam postam. Cum opus hoc in ducendis conrespondentiis officiosis summi sit subsidii: non possum non attentionem Vestram in illud convertere. Utinam singulus Districtus VÄDiaconalis unum saltem pro communi usu sibi compararet exemplar, conflato pretio praenumerationali in 4. finis v. a. defixo. Praenamerationes colligant VADiaconi districtuales, nomina praenumerantium usque 20-am Junii Cancellariae dioecesa- nae indicaturi. Serius insinuandi opus praenumerationali pretio non percipient. Strigo- nii die 11-a Maji 1863, Incidenti ex eo, quod pro secundo termino examinis synodalis in Schematismo curr. anni erronee mensis Junius expositus sit: reflectere debeo eos, qui pro secundo hocce termino comparere intendunt, qualiter, sicut hucadusque, ita etiam hoc anno synodale examen cum fine mensis Septembris, diebus quippe: 22, 23. 24, ejusdem mensis sit asservandum, Strigonii die 12-a Maji 1863, Ad efficaciter praecavendam vigentium altiorum ordinum in eo violationem, quod catholici juvenes ad quaepiam protestantica literaria instituta, citra praescriptum concernentis Ordinariatus assensum, non obstantibus hoc in merito iteratis reflexionibus, a parte dirigentis Regni dicasterii ad Superintendendas utriusque Confessionis directis recipiantur, ope b. Decreti aulici sub 19-a Martii a. curr. Nr. 1767. plene probatur dicti Loci altioris projectum in eo consistens: ut testimonia illa scholastica, quae catholici juvenes in scholis protestanticis, citra requisitum indultum frequentatis impetrarunt, pro invigo- rosis habeantur ita, ut penes ipsorum exhibitionem juvenes idmodi nec ad publicas scholas recipi, nec etiam ad sic dictum maturitatis et status examen admitti possint. Id quod nexu requisitionis, a Consilio regio Locumtenentiali hungarico ddto 21-ae Aprilis a. curr, Nr, 27363, ad me directae, fine eo Vobis notum redditur, ut ordinationem hanc Loco altissimo sanctionatam fidelibus Vestris communicando, observantiam ejusdem omnimode, privatim tamen adurgeatis, deque resultato monitionis, parentibus et curatoribus idmodi prolium hoc in merito impertitae, de casu in casum relationem horsum praestetis, altiori Loco abhinc ex ordine substernendam. Strigonii die 14-a Maji 1863. Concursus pro hac labii hungarici Docentis ima Cantoris statione in 18-am affuturi mensis Junii diem praesentibus defigitur. Emolumenta ejusdem consistunt in octo jugeris terrae, quam Communitas cultivat; 78. metr. pos. siliginis et 40. finis 56. xris v. a. titulo lecticalis praestationis; duobus foeni curribus; 200, fascibus ligni ramalis; % urna vini; incirca 100, Nr. 1966. In sortilegio Pontificio extracti numeri. Nr. 2016. „M agyaror - szág helynév- tára“ intitulatus liber commendatur. Nr. 2034. Terminus synod, examinis. Nr. 2045. Catholici juvenes a scholis prote- stantium arcentur. Nr. 2088. Docentis in oppido A 1 s ó- Ny á- rasd statio vacat.