Circulares 1850-1864, Joannes bapt. Scitovszky de Nagykér, Archi-episcopus Strigoniensis, Regni Hungariae Primas
1863
Nr. 3. 1863. Venerabili Clero Arehi-Dioeccsis Nostrae Striaroniensis Salutem in Domino et paternam Benedictionem! Observato hic eo, quod partim occasione collectionis pensorum, a parte membro- rum Instituti Docentum pensionalis annue institui solitae, partim vero occasione susceptionis novorum membrorum plus ac oporteat a concernentibus desumatur ideo, quod antiquum statutorum projectum, fine discussionis Clero meo Archi-dioecesano sub 7-a Febr. 1857. Nr. 570. communicatum, ast in pluribus punctis adusque modificatum, quipiam scholarum Inspectores semper adhuc cynosurae instar suspiciant, pro congruo directionis statu hisce enuncio: ratarum omnium tam ordinariarum quam extraordinariarum solutione a 1-a Januarii 1859-i occoepta, retrograde tenorem statutorum, qui titulos pensorum specificant, nequaquam agere, nec proin ad praeteritos, seu ante dictum annum emergentes initi matrimonii, natae prolis, adeptae adplicationis etc casus extendi; id quod circularibus ordinibus sub 19-a Julii 1858. Nr. 2964. editis diserte edictum fuit eo addito, quod Curatis localibus curae futurum sit, ut casus nunc specificati a 1-a Januarii anni supramemorati, fine desumendorum hoc titulo pensorum, debite praenotentur. Praeter solam-igitur annorum, normalem 20-um excedentium redemtionem, in ordinibus circularibus nunc citatis clare exceptam, nil aliud redimendum est; nisi forte quis melius dotatus numero membrorum adlegeretur, qui pro praeterito, ratione etiam praedictorum titulorum benevole se redimere vellet, quod quidem liberale oblatum justam omnino recognitionem merebitur, Strigonii die 17-a Februarii 1863, Libellum precatorium per Aloysium Soltész, Professorem Doctrinae Religionis in regio Gymnasio Pestinensi, in usum scholasticae juventutis sub titulo „Cultus Spiritus Sancti“ in tribus patriae lingvis edendum et a me adprobatum, praesentibus Vobis impense commendo. Auctor praeter principalem scopum, quippe promovendi pietatem in juventute, et alium sane salutarem praefixit sibi, nimirum ex redundante pretio librorum in exaedificationem Ecclesiae S, Leopoldi, quae Festini struitur, pro posse concurrendi, Exemplaria haberi possunt apud auctorem Pestini erga 20. xros v. a. Strigonii die 21-a Februarii 1863, Anno futuro secularis instat solennitas Ecclesiae thaumaturgae B, M. V. Sassi- niensis. In perennem reddendam jubilaei hujus memoriam, pio intenditur molimine exaedificatio incompletarum hactenus turrium Ecclesiae, ejusdemque interna pariter ac externa repurgatio. Ampliores in utrumque effectuandum requiruntur sumtus. Cum autem Ecclesia praeter proventus corbonae, determinatis suis finibus impendendos, nullam possideat proprietatem : requisiti sumtus ex piis duntaxat fidelium oblatis colligi debent. Caeterum ea est fidelium universi regni hujus Mariani in celeberrimum hoc Sanctuarium pietas, haere- ditateque accepta veneratio, ut sperare liceat, requisitos sumtos ex solis his benevolis o- blatis collectum omnino iri, modo singuli cultores Mariani mnam suam conferant. Atque istud est Charissimi! in quod animos Vestros praesentibus pertrahere gestio, videlicet: ut in decorem sacrae hujus ac celeberrimae aedis tum ipsi pro modulo virium symbolas Vestras deponatis, tum etiam fideles curae Vestrae creditos in partes pii hujus moliminis pertrahatis. Plurimi eorum alioquin norunt sacrum hunc locum, tantis spiritualibus accurationum gratiis insignem! Et quanti invenientur ipsos inter fideles Vestros, qui in eo per intercessionem B. M. V. prorsus singularia beneficia ac gratias receperunt! Cuncta haec suffragabuntur Vobis in excitanda fidelium erga thaumaturgam hanc Ecclesiam pietate et liberalitate. Ut autem charitatis isthoc ac pietatis opus suo ordine ad effectum dirigatur, praesentibus dispono, ut singuli fideles Vestros Dominica aliqua de pio hoc molimine instruatis, aliam item Dominicam praefigatis, qua in sacrum hunc finem offertorium instituturi estis. Prudentiae de caetero, perspicaciaeque Vestrae relinquo, plura etiam offertoria celebrare, corbonas in Ecclesia exponere, aut domatim symbolas colligere, prout scilicet haec vel illa modalitás ampliorem pollicebitur effectum. Collectas summulas consignabitis VADiacono districtuali, qui illas penes elenchum isthuc promovebit. Perpendite autem Charissimi! plurimum expectari a nostra pietate et liberalitate, utpote cum sacra haec aedes finibus nostrae Dioecesis concludatur, celeberrimusque sit Nr. 743. Annus erectionis Instituti Docentum pensionalis pro pensis solvendis normalis est. Nr. 783. Liber precum commendatur. Nr. 800. Sassiniensis Ecclesiae turrium pro exaedificatione Collecta fit.