Circulares 1850-1864, Joannes bapt. Scitovszky de Nagykér, Archi-episcopus Strigoniensis, Regni Hungariae Primas

1862

Nr. 18. 1862. Venerabili Clero Archi-Dioecesis Nostrae Strigoniensis Salutem in Domino et paternam Benedictionem! Interpellatus fui a Clero in Exercitiis spiritualibus Tirnaviae nuper congre­gato, quatenus Beatissimo Patri a parte sua sensa filialis venerationis et adhaesionis perferrem. Feci id promtissimo animo; nihil enim jucundius mihi accidere potuit, quam interpretem agere apud Suam Sanctitatem hujusmodi pietatis et adhaesionis sen­sorum. Sanctissimus Pater sensa haec quam benignissime accepit. Quod ut concer­nentes uberius cognoscere valeant: en communico Apostolicas Beatissimi Patris hoc in merito ad me datas litteras per extensum. PIUS PP. IX. „DUecte Fili noster Salutem et Apostolicam Benedictionem. Quod pie intendebant animo ecclesiastici viri Archi-Dioeceseos Tuae, Tirnaviae congregati, ut nempe solatii aliquid tristissimis temporibus Nobis accede­ret, id profecto sunt assequuti. Non leve enim gaudium experti sumus excipientes ea sensa, eosque affectus, quos illorum nomine literis Tuis egregiis expressisti. Neque tamen mirum est, cum tanta sit in Pastore pi­etas, et erga Apostolicam sedem perspecta devotio, Clerum quoque infe­riorem praeclara sequi vestigia et ducis sui exempla aemulari. Rogamus itaque Fraternitatem Tuam, ut viros illos religiosissimos certiores faciat testimonium istud obsequii longe jucundissimum nobis extitisse, et pater­nam voluntatem Nostram jam satis in Te, illosque propensam auctius et validius conciliasse. Indicium porro hujusce cliaritatis Nostrae et solidae felicitatis omen, Apostolicam Benedictionem tibi et praefatis ecclesiasticis nec non universo Clero et fidelibus pastorali sollicitudini Tuae creditis pe­ramanter impertimur. Datum Romae apud S. Petrum die 1-a Novembris 1862. Pontificatus Nostri anno XVII. PIUS PP. IX“ Recipientes pretiosum hoc Sanctissimi Domini Nostri vere paterno amore plenum responsum: state porro quoque in fide inconcussi, et in precibus irremissi. Strigonii die 17-a Novembris 1862. Nr. 4578. Sua Sanctitas Summus Ponti­fex gratias agit pro votis. j i % I benevolus \ Strigonii typis E. flórák.

Next

/
Thumbnails
Contents