Circulares 1850-1864, Joannes bapt. Scitovszky de Nagykér, Archi-episcopus Strigoniensis, Regni Hungariae Primas

1862

Nr. 16. 1862. Venerabili Clero Arclii-Dioecesis Nostrae Strigoniensis Salutem in Domino et paternam Benedictionem! Inter efficacia profectus tum scholaris tum moralis adminicula scholae sic dictae domini cales sive repetition ales ex aequo censentur, eum in finem institutae, ut juventutis parochiales scholas egressae institutio et educatio, in scholis illis occoepta, ruri quidem usque praescriptam aetatem, ratione juvenum vero in ci­vitatibus et oppidis opificio aut mercaturae semet addicentium, per annos tirocinii continuetur et quodammodo consummetur, Scopus igitur scholarum harum est: sedula objectorum institutionis in scholis elementaribus pertractatorum reassumptio, uberior eorundem dilucidatio et ad vitae praxim deductio. Quare omnia ea, quae materiam scholaris institutionis praebent, quippe: lectio, scriptio, documentorum frequentioris in vita usus, uti: transactionum, obligatorialium, quietantiarum etc confectio, vulgares arithmeticae species, ruri vero etiam disciplinarum, occupationes rurales propius tan­gentium elementa in iisdem exponi, explanarique sueverunt. Praecipuum attamen scholarum harum momentum in tradendis explanandisque sanctae religionis nostrae veritatibus, officiisque hominis christiani signanter iis, quae succresrentera hanc scho­larem pubem propius attinent, debite inculcandis consistit, uti sunt: officia prolium erga parentes, servientium et quorumvis subordinatorum erga heros, subditorum erga sacras civilesque potestates; obligationes porro conjugum erga se ipsos et proles suas; singulae vocationis militaris partes, dierum sacrorum sanctificatio, modestiae et vere­cundiae studium, pacificae cum proximis comportationis, sobrietatis item ac tempe­rantiae, et quae hujusmodi sunt commendatio; quae omnia biblicis cumprimis exem­plis, parabolicis effatis, aliisque moralibus narratiunculis, plano et perspicuo verborum apparatu illustranda et audientium cordibus alliganda erunt; ita sane fiet, ut adole­scentes hi verae religionis, infucataeque pietatis principiis solide non minus ac tem­pestive imbuti ad omne bonum potenter incitentur, ab excessibus retrahantur, impul­sumque ac directionem ad recte honesteque vivendum pro omni vita valituram nan­ciscantur, quandoquidem testibus sacris paginis „ A. d o 1 e s c e n s j u x t a vi a m suam, etiam cura senuerit, non recedet ab eal'! (Prov. 22, 6.) ideoque „Bo­num est viro, cum portaverit jugum ab adolescentia sua“ (Thren, 3, 27.) Nr. 3940, Dominicalium scholarum insti­tutum commen­datur. Scholarum harum pro emolumento civitatis et bono publico necesitatem al­tum etiam Regimen perspexit, ideoque organismum earum, latis de tempore in tem­pus legibus, uberius definivit. Ductu harum tempus pro frequentandis hisce scholis mox post absolutum scholae elementáris cursura, adeoque ab anno aetatis incirca 13-o usque 15-um inclusive praescribitur ita, ut si proles quaepiam ad scho­las triviales obligatae tardius easdem adirent, vel tales negligenter frequentarent; uti etiam, si momentosae et a Curatoribus animarum probatae rationes subversaren­tur, duratio institutionum dominicalium signanter catecheticarum, apud idmodi proles etiam ultra praestitutum 14-um aetatis annum prorogari possit. Optabile vero utplu- rimam esset, scholas dominicales ab adolescentibus utriusque sexus, usquedum ma­trimonium inierint, frequentari. Quoad horas institutionis hujus perinde est, seu ante seu post meri­diem defigantur; prout adjuncta localia et opportunitas Curati ac Docentis suaserint. Ratione mulctae institutionem hanc negligentibus dictandae statutum est, ut parentes, qui proles suas ab adeunda schola dominicali prohibent, pro singulo ca­su 2 flnos MConv. et ad casum renitentiae alterum tantum Directori scholae adma- nuent, cujus quidem summae 2/3 partes procurandis libris et scholae requisitis, pro parte pauperum scholarium dominicales scholas frequentantium; V3 vero Instituto pau­perum localium cedet, Quantum ad remunerati one m pecuniariam pro fatigiis institutioni dominicali impensis diserte enuntiatur, tali ibi duntaxat locum dari posse, ubi Docentes institutionem hanc impertientes congrue dotati haud sunt; in reliquo vero obligativam idmodi institutionem gratuito impendendam esse. Denique

Next

/
Thumbnails
Contents