Circulares 1850-1864, Joannes bapt. Scitovszky de Nagykér, Archi-episcopus Strigoniensis, Regni Hungariae Primas

1862

Venerabili Clero Archi-Dioecesis Nostrae Strigoniensis Salutem in Domino et paternam Benedictionem! Nr. 11. 1862. donata munera per sortilegium distrahentur. Constabit Vobis vel ex pagellis publicis catholicis, diversissima illa munera pretiosa, quae Beatissimo Patri ex variis universi Orbis regionibus pietate Catholico­rum donata sunt, in sublevamen aerarii Pontificii per sortitionem, die 9-a Decembris anni curr. Romae asservandam, distrahenda esse. In comparandis sortibus universus Orbis catholicus tanto alacriores capit partes, quod eae levissimo pretio, scilicet ab uno franc (50. xr, v, a») distrahantur. Sunt autem ad lucrandum plus quam 800. objecta, inter quae res pretiosissimae ex auro et argento, uniones, pretiosae imagines, statuae affabre structae, et alia diversissima. Non dubito Charissimi! quin ex Vobis quoque quam plurimi partes capere velint in hoc opere pietatis, Beatissimo Patri exhibendae. Quin imo aliqui hujusce­modi desiderium suum jam etiam pertulerunt ad me. Provoco Vos igitur, ut qui in sortitione hac partes capere cupitis, nomina Vestra et numerum sortium via VADia- coni mihi indicetis, sed continuo etiam pretium sortium isthuc transponatis. Attigi sortem ab uno franc venire, qui in nostra moneta, ob variantem eiusdem cursum, saltem in 50. xris computari debet. Itaque pro singula sorte adcludendi erunt 50 xri. Praefigo autem terminum praeclusi ultimam Augusti, usque quam igitur VADiaconi subcriptiones una cum pecunia mihi exhibendas habebunt. Cognito sub­scribentium numero disponam de sortibus, quas subin ad singulos subscribentes itidem via VADuali dirigam. Potestis autem in catalogum subscribentium etiam fideles Vestros recipere, imo commendo etiam, ut hos quoque im partes tam pii con­silii pertrahatis. Strigonii die 13-ia Julii 1862. Die 14-a curr, post suscepta moribundorum Sacramenta in Domino defuncti Joannis Vanyek, parochi Bolerázensis animam solitis piis suffragiis devovendo, simul pro sic vacante reddito Beneficio Bolerázensi Concursum hisce indico, pro ex­hibendis mihi recursibus, secus respectivo Patrono inscriptis, 25-am proxime affuturi mensis Augusti diem praefigendo. Sed et hac occasione ex incidenti recentissimi casus, pro futura omnium directione declaro: quod, qui inposterum ad privatos patronos alia quam Ordinariatus via recurrere praesumserint, tales ipso facto incapaces sint futuri acceptandae praesen- tae, quam eis nefors expracticare succederet. Strigonii die 17-a Julii 1862, Pro vacante per translationem Antonii Dologh ad Parochiam Ardanóczen- sem Beneficio Szokolóczensi hisce Concursum indico, usque 15-am affuturi mensis Septembris diem duraturum, Strigonii die 20-a Julii 1862, Iteratim evenit, quod tam scholarum Inspectores, quam Docentes in factis horsum exhibitionibus, in quaestionibus circa pensionale Docentium Institutum ver­tentibus, vim petiti sui in antiquo statutorum ejusdem projecto fidenter reposuerint, Primigenium isthoc statutorum projectum, anno adhuc 1857 sub 7-a Febr. Nr. 570 abhinc pro discussione Ciero meo ADioeeesano communicatum, occasione jam illa, qua pensionale Ludirectorum Institutum ope circularium literarum ddto 19-ae Julii 1858 Nr. 2964 a me erectum esse annunciabatur, pluribus in punctis , signanter: ratione termini so lutio ni s pensorum et distributionis pensio n um quandc occipiendae ? uti et intuitu pen sor um extraordinär iorum pro futuris duntaxat ca­sibus—demta sola annorum aetatis redemtione—persolvendorum mutationem subiit; sed at Nr. 2754, Beatissimo Patri donata munera per sortilegium distrahentur. Nr. 2800. Vanyek Joannes obiit. Nr. 2842. Parochia S z o- k o 1 ó c z vacat. Nr. 2873. ’ Statuta Instituti ■ pensionalis Do- centum postremo edita regulativa * sunt. > L > >

Next

/
Thumbnails
Contents