Circulares 1850-1864, Joannes bapt. Scitovszky de Nagykér, Archi-episcopus Strigoniensis, Regni Hungariae Primas

1862

Venerabili Clero Arehi-Dioeeesis Nostrae Strigoniensis Salutem in Domino et paternam Benedictionem! Nr. 10. 1862. Ad excutiendam mundanum pulverem , de quo varias inter vitae hujus a- i ctiones religiosa etiam corda sordescunt, ad renovandum spiritum mentis nostrae, re- r suscitandamque gratiam in ordinatione acceptam, ad novas vires resumendas, ut sancte et digne ministerium nostrum impleamus, nihil est quod magis conduceret, ac sacra Exercitia. Quo igitur percharo Clero meo rursum praebeam occasionem de praememora- tis spiritualibus gratiis participandi, hoc quoque anno, signanter affuturo mense Se­ptembri, et quidem Tirnäviae idmodi spiritualia Exercitia, dante Deo vitam et sani­tatem, asservare constitui. Sacer hic noster recessus exordium sumet 22-a ejusdem mensis et 26-a finietur. —Omnes quidem Vos Dilectissimi! hisce peramanter pro­voco ad capiendam partem, cumprimis tamen illorum adventum praestolabor, qui as­servatis adusque Exercitiis sacris quacunque demum e causa non intervenerunt. Com- parituros e quovis Districtu concernens VADiaconus inomisse usque ultimam mensis Augusti diem mihi nominetenus insinuandos habebit. Strigonii die 2-a Julii 1892. Consilium regium Loeumtenentiale hungaricum, nexu requisitionis ab Acade­mia scientiarum hungarica acceptae, exhibuit mihi aliquot impressa tabellarum exem­plaria fine eo, ut easdem scopo colligendarum statisticarum notitiarum, ratione In­stitutorum Praeparandiae, scholarum capitalium et elementarium inferiorum, nec non aliarum ad categoriam hanc pertinentium, uti industrialium, mercantilium et domini- calium, rubricatim complendas disponerem. Exemplaribus tabellae hujus ad Inspectores et Directores Institutorum praeparandialium et scholarum capitalium abhinc dimissis, scholarum elementarium Inspectoribus districtualibus, etiam illis, quibus tabellae id­modi obtigerunt, praesentibus committo, ut statisticas has notitias, signanter: 1- o) an adsit schola elementáris puerorum aut puellarum vel mixta? 2- o) quis earum, classiumque numerus? 3- o) quae lingua institutionis ? 4- o) an praesto sit schola dominicalis? 5- o) quis numerus puerorum, quisve puellarum scholae generatim capaci­um ? G-o) quot pueri actu scholam frequentent, quotve puellae? 7- o) quis sit numerus et solutio magistrorum? 8- o) quot adsint subsidiarii magistri et quali salario fruantur? 9- o) an adsit domus scholaris propria aut conducta? 10- o) an et qualis observatio occurrat? a parte etiam scholarum in oppidis et ruri existentium, columnariter quo ocyus concin­nandas disponere , atque usque 15-am affuturi mensis Augusti inomisse horsum fine promotionis exhibere satagant. Iu rubricis sub numero 5-o et G-o occur­rentibus, scholarium numerus juxta factam superioribus mensibus indicationem opportune exhibebitur. Strigonii die 1-a Julii 1862. Innotuit isthic complures subdocentes in cantu et organi pulsu admo­dum debiles, immaturoque quodam fastu imbutos esse adeo, ut in exhibendis haud indecoris servitiis, Docentibus, ad quorum latus constituuntur, inobsequiosi, in facien­dis item ratione victus et habitationis praetensionibus nimis immoderati comperiantur. Superba idmodi indoles, praeterquam quod mutuam animorum concordiam, atque hi­larem vitae quotidianae consuetudinem, qua ad graves et permolestas partes, quae ma­gistris juventutis impositae sunt, aequabili animi tranquillitate ferendas tantopere opus est, veluti in radice succidat, grave insuper discipulis, quorum oculi, omnisque atten­tio in vultu et actionibus magistri defixa est, quin imo fidelibus ipsis offendiculum parit, utpote quibus in observantia legum et morum disciplina procuranda praefulgere, atque cum praeordinatis suis dexteram jungendo praecepta modestiae, temperantiae et laboriosae mediocritatis impertiri obligantur. Perfectionem magistri cujus vis non e doctrina, erudiendi peritia et solertia solum, verum, et vel maxime, e moribus meti­mur ; nec sive discipuli sive fideles aestimabunt Docentem, nisi probitatis de eo opini­onem conceperint. Quisque ipsorum alte in animum demittat oportet, succrescens Reipublicae seminarium non idcirco solum fidei suae esse concreditum, ut eruditos, sed vel maxime, ut probos, beneque moratos cives educet. Quare ab ipsis Praeparan- diarum Docentibus jure deposco, ut alumnis caetera inter promptae erga prae­ordinatos suos Docentes obsequiositatis, in praetensionibus vero formandis moderationis et frugalitatis principia tempestive instillent; Curiones porro sacros majorem in modum obtestor, ut toti evigilent, circumspiciunt, dehortenturque, ne quisquam ad Nr. 2552. áacra Exercitia rirnaviae asser- •anda publican­tur. Nr. 2466. Statisticae de scholis notitiae deposcuntur. Nr. 2567. In subdocentibus modestia, obse­quio sitas, cantus item et organi pul­sandi peritia desi­deratur. i . 1 ;'iE' . : i V' P ! I , l&jffl t * ' Ii * . 1 1 i

Next

/
Thumbnails
Contents