Circulares 1850-1864, Joannes bapt. Scitovszky de Nagykér, Archi-episcopus Strigoniensis, Regni Hungariae Primas

1850

Nr. 3345. / * Fratres et Filii in Christo Dilectissimi! Irae foribus sunt dies poenitentiae, peracerbae Passionis Dominicae memoriae consecrati, et quadraginta , dierum ieiunio dedicati, quibus nos imprimis Sacerdotes, inter vestibulum et altare frequentius in Sancto Sanctorum versati, plorare et memores iniquitatum multarum suspirare debemus: parce Domine! parce populo luo. quem redemisti sanguine tuo! — Si quando prompti fuimus oculos a vanitatibus avertere , corpus in servitutem redigere , mortificationem castigatione duplicata in spiritu poenitentiae sustinere, profecto nunc, dum praeterierunt dies, quibus abundavit iniquitas multorum , imo — con- * fiteamur Deo et mundo! — in multis deliquimus omnes! oportet invitanti nos ad poenitendum Matri Ecclesiae devotissime obsequi; ut emendemus in melius, quae ignoranter vel plane malitiose peccavi­mus , ne subito , ut cum multis admodum anno priore evenit, praeoccupati die morlis , gladio enecti, typho, cholera exstincti, quaeramus spatium poenitentiae et invenire non possimus, aeternis suppliciis deputandi! Aperiamus itaque aures mentis nostrae , dum nobis Ecclesia inclamat : Ecce tempus accepta- bile, ecce dies salutis ! Fac secundum exemplar, quod tibi in mente monstratur, qui est propitiatio nostra Jesus Christus Dominus noster! ut nos imprimis ad alios erudiendos et sanctificandos vocati doceamus quod ipse docuit, et amemus quod ipse amavit. Simus quippe decursu S. Quadragesimae in requisitis ad vere poenitendum exponendis ardentissimi, in explananda passione Salvatoris perassidui, in praeparandis ad digne recipiendum agnum paschalem fidelibus diligentissimi. Orationi duplo ac alias instemus, sacrificio quotidiano peccatis offensam divinam Majestatem placare contendamus, et bonorum operum abundantia virtutis Christianae exempla exhibeamus. Ut adeo nullus dubitem Vos Fratres et Filii Dilectissimi! Strictissime observata Sacra Quadra­gesimae disciplina mortificationem Jesu in corpore Vestro circumlaturos, ut vita Jesu manifestetur in vobis, et fidelibus curae Vestrae creditis! Quum tamen S. Mater Ecclesia non maiora nobis imponere velit onera, quam quae humeri portando sunt : ut eorum fragilitati succurram, qui oh corporis imprimis stomachi debilitatem, aut arctiorem rei familiaris statum praecepi um abstinentiae quadragesimalis in lota extensione observare nequirent : cunctis ita comparatis dispensationem in abstinentia usque Dominicam Passionis, exceptis utique feriis quartis, sextis, et sabbatis hisce elargior. Publicabitis autem hanc S. M. E. indulgentiam e cathedra , et nonnisi iis, qui gravissimis adlatis rationibus ulteriorem dispensationem sollicitaverint, eam usque Dominicam Palmarum extendere poteritis. Quia vero aliis bonis operibus haec a communi lege exemptio supplenda esset : 1- o. Cunctis dispensatis obligationem imponetis singula die, qua indulgentia S. Matris Ecclesiae fruentur 5 „Pateru et „Aveu in honorem quinque vulnerum D. N. J. C. absolvendi. 2- 0. Quovis die Veneris a meridie hora competente Litanias eum exposito Venerabili in monslra- torio asservabitis ita, ut cum exordio canatur : ,,Sanclusu post datam benedictionem praeoret offieians Litanias de SS. Nomine Jesu cum competentibus orationibus, bis subjungantur 5 ,,Pateru et „Aveu ad quinque vulnera D. N. .1. C. post singulum ,,Pateru et „Aveu addendo : ,,Adoramus Te Christe, et benedicimus Tibi, quia per S. Crucem Tuam redemisti mundum !u — post haec cantetur Canticum de Passione Domini, vel ,,Miserere" lingua vernacula, ac data benedictione devotio concludatur. Spero nos Ecclesiasticos, etiamsi ieiunium gravius nobis evenerit, dispensationem haud deside­raturos , alioquin multa sunt, quorum nos poenitere debet, et quae acerbiore corporis castigatione C' ’ s. eluenda habemus! Si tamen ex obtutu sanitatis aliquis cogeretur ad S. Matrem Ecclesiam recurrere, dispensationem a me petere debet, quam ego non pro domo sed persona lanium daturus sum ita, ut hac extra propriam mensam non utatur, nec carnales cibos interventuris apud se apponat. — Miserere nostri Domine! miserere nostri, quia multum repleti sumus despectione! quo Crucis Tuae mortificatio­nem in corpore nostro pSÍanles, et iniquitatis vinculis educti . ad festa ventura cum laetitia celebranda praeparemur! Datum Slrigonii in Residentia Nostra Archi-Episcopali die 11 —a Januarii 1 850.

Next

/
Thumbnails
Contents