Circulares 1850-1864, Joannes bapt. Scitovszky de Nagykér, Archi-episcopus Strigoniensis, Regni Hungariae Primas
1862
Nr. 2. 1862. Venerabili Clero Arelii-Dioecesis Nostrae Strigoniensis Salutem in Domino et paternam Benedictionem! Imminet sacrum illud tempus, quo, ut S. Ambrosius serm. 40. ait „jejunan- do et vigilando adscenditur ad Pascha“; imminet quadragesimale Jejunium, cujus sanctam salutaremque observantiam non solum vetustissima, ipsisque Ecclesiae incunabulis coaeva Apostolorum disciplina, sed etiam uberrimi spirituales fructus, quos in Ecclesia Dei protulit, magnopere commendant; hinc est, quod a SS. Patribus virtutis cibus haberetur „purgat enim — ut loquitur S. Augustinus serm. de Jejunio—■mentem, carnem spiritui subiicit, cor facit contritum et humiliatum, nebulas concupiscentiae dispergit, libidinum ardores exstinguit, castitatis vero lumen accendit.“ „ Jejunium S. Ambrosio est mors culpae, excidium delictorum, remedium salutis, radix gratiae, fundamentum castitatis'.“ Dies igitur salutis, diesque gratiarum instant nobis, cumprimis si juxta S. Leonem „Jejunii utilitatem non sola ciborum, sed etiam vitiorum abstinentia metiamur“ juxta illud Isaiae cap. 58. „hoc est magis Jejunium quod elegi: dissolve colligationes iniquitatis,solve fasciculos deprimentes et frange esurienti panem tuum, et egenos vagosque induc in domum tuam.“ Et profecto, quid nobis Jejunia proderunt, si dum corpori carnalia subtrahimus edulia, mente non jejunemus a vitiis? Quamvis autem Sancta Mater Ecclesia sacrum quadragesimale Jejunium, sicut semper, ita nunc quoque filiis suis sancte ac inviolabiliter observandum praecipiat, accuratamque hujus praecepti observantiam magnopere desideret: pro materna tamen teneritudine sua jugum intolerabile, aut nonnisi aegerrime tolerandum, nemini filiorum suorum imponere vult: idcirco attenta temporum difficultate, hac vice etiam delego cunctis animarum Curatoribus facultatem, illis fidelium suorum, qui iustis de causis sui dispensationem in lege abstinentiae quadragesimalis petierint, talem, sub conditionibus alias, signanter per Circulares quadragesimales Anni 1854. Nr. 450. praescriptis in Domino elargiendi; ne tamen causae ementitae praetendantur, aut rationes minus sufficientes pro consequendo dispensationis favore adducantur, diligenter praevie erudiendi erunt fideles, quod dispensatio coram divinae iustitiae. tribunali non plus ipsis suffragatura sit, quam sua adductis rationibus constiterit veritas. „Deus enim non irridetur; quaecunque autem seminaverit homo, haec et metet.“ Reliqua agenda Vestra per tempus hujus quoque sacrae Quadragesimae erunt illa, quae proxime elapso et superioribus annis fuerunt. De caetero pax Dei, quae exsuperat omnem sensum, custodiat corda Vestra et intelligentias Vestras, et pax Christi exultet in cordibus Vestris! Strigouii die 18-a Februarii 1862. Nr. 775. De sacra Quadragesima. Incidenti ex eo, quod evenerint casus, ut iuvenes primae et secundae pro milite statuendorum classi obnoxii, penes matrimoniales indultus Judicum nobilium per- Curatos fuerint copulati: a parte R. L. H. Consilii ddto 5-ae curr. Nr. 3868. rein- timatur: quod ad quaestionatos indultus elargiendos solum quidem ipsum R. L. Consilium vocatum sit: ipsos tamen idmodi indultus, nexu ferendae ab hoc in quibusvis singillativis casibus determinationis, extradare ad respectivam comitatensem aut civicam Jurisdictionem pertineat. Eo itaque per Vos imposterum respectivi iuvenes inviandi erunt: ut semper ad concernentem Jurisdictionem comitatensem aut civicam fine exoperandi praevii matrimonialis indultus recurrant. Strigonii ddto 16-a Februarii 1862. Nr. 737. Indultus matrimonialis pro statuendis ad militiam. Nr. 751. Concursus pro utraque hac Docentis et Cantoris statione, quarum prior linguae hungaricae, posterior etiam slavicae cognitionem requirit, in 2 7-am affuturi mensis Martii praesentibus defigitur. Statio Docentis in Nagy-Abony et G h y m e s- Kosztolán vacat.