Circulares 1850-1864, Joannes bapt. Scitovszky de Nagykér, Archi-episcopus Strigoniensis, Regni Hungariae Primas
1861
Nr. 26. 1861. Yenerabili Clero Archi-Dioecesis Nostrae Strigonienis Salutem in Domino et paternam Benedictionem! Ope circularium literarum, ddto 2-ae Nov. a. curr. N. 3957. ad Vos dimissarum, inter relationes scholares, Consilio regio Locumtenentiali hungarico, nexu requisitionis eiusdem exhibendas, consignatio scholarium utriusque sexus, ineunte anno scholastico ad frequentandum inscriptorum, nec non numerus prolium scholae capacium diserte abhinc sub a) depostus fuit. Plures scholarum Inspectores eo non obstante, prolium scholas frequentantium solummodo numeri cam designationem, non vero, uti deposcitur, nominalem consignationem puerorum et puellarum, dioecesano huic Officio exhibuerunt. Praesentibus igitur reflectendos Vos duxi, ut catalogum idmodi frequentantium utriusque sexus nominatim, medio Docentum districtualium concinnetis, talemve a parte singulae scholae, una cum prolium ad scholas frequentandas (ab anno aetatis 6-0 usque 12-um) obligatarum n um erica designatione, via scholarium Inspectorum, quo fieri potest ocyus horsum, fine promotionis ad dictum politicum Regni Dicasterium faciendae, transponatis. Planum porro institutionis et horarium pro anno praesente scholastico stabilitum, dictis ordinibus sub b) depostum, atque ita compositum, ut linguae hungaricae proponendae debita ratio habeatur, uti et cognomina Docentum et disciplinas eis incumbentes, cum plano studiorum adusque vigente, saltem a parte scholarum capitalium inomisse exhibete. Strigonii die 13-a, Decembris 1861. Ferdinandus Knauz, Vice-Bibliothecarius Metropolitanae Ecclesiae, Academiae hungaricae membrum, a 1-a Januarii affuturi anni, redigendas suscepit, in societate Joannis Nagy, aeque Academiae hungaricae membri, pagellas periodicas sub titulo „Magyar tudományos értekező“, quarum objectum constituent tractatus historici, philosophici, monographiae, celebrium virorum biographiae, recensiones librorum, notitiae literariae etc. Edentur pagellae hae in annuis 10. fasciculis, erga praenumerationale pretium 8. fluorum, pro semestri vero, respective pro 5. fascibus, 4. fluorum. Siquidem autem literarium hoc molimen eorum singulariter, qui scientias colunt et fovent, reflexionem et protectionem mereretur, inter quos Clerus praecipuas tenet partes: ex eo non ambigo, quin ipsum hoc molimen favoribus Vestris hisce commendarem. Strigonii die 18-a Decembris 1861, Nexu circularium mearum literarum ddo 3-iae Novembris Nr. 4009. ad Vos dimissarum, reflecto districtuales VADiaconos, ut catalogum membrorum Consociationis S. Ladislai, solutas item pro eadem Consociatione per menses Octobrem, Novembrem et Decembrem pecunias, quae usque finem curr. mensis horsum submitti debuissent, quo fieri potest ocyus, mihi submittere non intermittant. Strigonii die 24-a Decembris 1861. Statutione militum per Suam Majestatem Sacratissimam pro anno proxime futuro 1862. decreta existente: nexu officiosae requisitionis ad me a Consilio reg. hung L. sub 16-a curr. Nr. 67732. directae, eo hisce Vos omnes inviandos habeo: ul quamprimum a respectivis politicis Jurisdictionibus, quoad adparandos pro singulis Communitatibus, e matriculis, juxta submittenda Vobis formularia catalogos juvenum, qui anno 1841. nati sunt, provocationem officiosam acceperitis, huic promte morem gerere, desideratosque catalogos pro praestituendo termino adparare omnino contendatis. (Cf. Circulares ddo 30-ae Decembris 1858. Nr. 5216. item ddo 16 Novembris 1859. Nr. 4519. demum ddo 20-ae Aprilis 1860, N. 1896.) Strigoni die 23-ia Decembris 1861. Nr. 4891. Prolium scholarium consignatio qualiter exhibenda ? Nr. 4951, „Magyar tudományos értekező“ commendatur. i ; Nr. 5024. . S. Ladislai de Consociatione praestanda rela- L tio adurgetur. L i Nr. 5029. . Matriculares ex- ^ tractus ex incidenti statutionis 5 militum adparen- tur. i