Circulares 1850-1864, Joannes bapt. Scitovszky de Nagykér, Archi-episcopus Strigoniensis, Regni Hungariae Primas

1861

Venerabili Clero Arehi-Dioecesis Nostrae Strigoniensis Salutem in Domino et paternam Benedictionem! Nr. 25. 1861. Sacra Rituum Congregatio, annuente Beatissimo Patre Pio IX, Pontifice Maximo, auditis quamplurium per orbem Episcoporum votis, edidit Decretum Urbis" et Orbis, ut Officium et Missa de S, Angela Mer ici, V. Monialium S. Ursulae Institutricis, sub ritu dupb min. ab universa Ecclesia recolatur. — Ipsum Decretum sonat hoc modo: „Angelorum praedita moribus et pulchritudine S, Angela Mer ici, sicut lilium inter spinas in terris degens, ubique mirum sparsit suavitatis odorem. Haec ab adolescentia alacriter iter perfectionis arripiens eo devenit, ut S. Carolus Borro- maeus paucis post ejus obitum annis adfirmare non dubitaverit, dignam plane esse, quae ab apostolica Sede in sanctarum Virginum album referretur. Sanctissima Palae­stinae loca summa cum religione perlustravit, et sepulchra Apostolorum Petri et Pau­li Romam veneratura pervenit. Ibi sese excitatam sensit ad promovendam puellarum institutionem, probe noscens illas pravis ac foedis Calvinianae et Lutheranae haeresis, quae tunc late grassabatur, illecebris veluti inter vepres irretitas, virgineum florem amis­suras. Quare Brixiae novum sacrarum virginum Sodalitium sub patrocinio et nomi­ne sanctae Ursulae, Christi Virginis et Martyris instituit, cujus curae demandavit, ut adolescentulas tam divites quam pauperes fidei rudimenta doceret, ad recte casteque vivendum informaret, illisque eas, quae propriae mulierum sunt, exercitationes trade­ret. Uberes ex hoc Instituto Angela ad Ecclesiae et societatis bonum retulit fructus, eique Deus omnipotens ita gratiae suae dona copiose largitus est, ut ubique terrarum diffunderetur, suaeque famulae morti proximae pandere dignaretur, illud perenne fu­turum, „Quum teterrimis hisce temporibus perversi ac scelerati homines omnem mo­veant lapidem ad catholicam Ecclesiam ac societatem labefactandas, et ad id facilius ob­tinendum mulierum mores, praesertim adolescentium, pervertere studeant, ut ex de­pravata earum mente erroris venenum altius in filiorum animos inseratur, nonnulli Emi- nentissimi ac Reverendissimi Sanctae Romanae Ecclesiae Cardinales, nec non quam- plures amplissimi totius orbis antistites, Sanctissimum Dominum Nostrum Pium IX. Pontificem Maximum humillimis precibus instantissime efflagitarunt, ut Officium et Missa sanctae Angéláé Mer ici, Sodalitii sanctae Ursulae Institutricis, ad univer­sam extendantur Ecclesiam; ut ejus ope et meritis dignetur Dominus foemineum se­xum ab omni labe et errore immunem servare, ac hostium depulsis insidiis Ecclesia sua perpetua pace laetetur. Quibus omnibus a me, subscripto sacrorum Rituum Congregati­onis Secretario, Sanctissimo Domino Nostro fideliter expositis, Sanctitas Sua apostolica auctoritate edixit, ut deinceps festum sanctae Angéláé Mer ici Virginis, cum Offi­cio et Missa aliquibus locis jam concessis, sub ritu duplici minori ab universa Eccle­sia recolatur. Contrariis non obstantibus quibuscunque. Die ll-o mensis Julii anni 1861, C. Episcopus Portuen. et S, Rufinae Card. Patrizzi S, R, C, Praef. D, Bartolini S. R, C. Secretarius.“ Charissimi! si quid provide in Ecclesia Dei factum est, istud omnimode per­opportuno tempore constitutum esse confiteamur. Dolenter etenim experimur, in aliquot catholicis Provinciis Instituta religiosa mulierum impetita, imo hac temporum acerbi­tate dispulsa fuisse. — Nec patriae nostrae monialibus parsum esse, moerentes su­spirare possumus. —- Adoremus itaque providentiae divinae Bonitatem et admiremui Ecclesiae catholicae providentissimam sollicitudinem, quae praesenti necessitati sub­ventura, unius Fundatricis monialium, religiosum cultum in universo catholico orbe ce­lebrari disposuit. Nobis autem, quibus in ambitu Monarchiae Austriacae Altari Do­mini assistendi gloria obtigit, haec dispositio Sedis apostolicae eo quoque ex intuiti gratissima esse debet, quod in plaga Urbis Veronensis haec sancta Virgo et prime mundum aspexerit, et jam in tenera aetate ac continuative eundem despiciendo, Con­gregationem, in educationem catholicam sexui sequiori impendendam, pro maximo Ec­clesiae Christi emolumento fundaverit. Eapropter Vobis dilectissimi! denuncio: quod die 31-a mensis Maii quotan­Nr. 4598, 5. A n g e 1 a e do M e r i c i pro univ. Ecclesia Officium prae­scriptum. ) J L i. L )

Next

/
Thumbnails
Contents