Circulares 1850-1864, Joannes bapt. Scitovszky de Nagykér, Archi-episcopus Strigoniensis, Regni Hungariae Primas
1861
Nr. 4511. Consignatio casuum mortis c. r. financiali Dir communicanda. quantem efficiunt. Sic igitur non solum census annuus Capitalis (21,000. fi. v. a.) fundum pensionalem constituentis, verum aliquantula annuorum etiam oblatorum pars, in sensu circularium ordinum .nunc memoratorum, in distributiones conversa est. Quod- ipsum praeliminariter Vobis Charissimi! eo addito hisce notifico: l-o quod deinceps pensiones et subsidia distribuenda sint initio mensis Januarii et Julii. 2-o quod succincte status fundi, in conformitate §. 29-i statutorum, cum fine cujusvis anni civilis, ope circularium literarum, ad Cleri, Docentumque notitiam perferendus sit. Quo igitur dictus fundi status in evidenti servetur, 3-o inomisse opus est, ut pensa a parte membrorum Instituti ordinate dependantur; atque ab iis, qui oblatis suis restarent, debitum idmodi quo ocyus depuretur. N o r m a t i v i instar hic enunciatum esto : A) Siquod Instituti membrum tribus annis quottas suas haud dependeret, eo- ipso e numero membrorum expungendum erit. In hunc sensum modificantur §§-i 3-us et 33-us statutorum Instituti, quibus restantium quottarum incassatio semestraliter a VADnis adurgenda et in casum renitentiae restans quotta e proventibus Docenturn desumenda disponitur. B) Cum distributio pensionum et subsidiorum (ut nunc memoratum est) binis per annum vicibus praesuscipienda sit, scholarum Inspectores VADni tam occasione vernalis quam autumnalis congregationis, cum Curatis districtualibus asservandae, recursus Docenturn aut viduarum praevio scopo exaratos et rite instructos, a Curatis ipsorum recipere, omnes qualificationis notas, pro pensione aut subsidio impetrando requisitas, tabellis abhinc suppeditandis inserere, easque subscriptione sua et aliquot Docenturn, qui supplicantes petito beneficio dignos esse hac ratione attestabuntur, munitas, dioecesano huic Officio, in sensu praeexistentium eatenus dioecesanorum ordinum, una cum recursibus et eorum adminiculis praesentare noverint. C) Cum status pensionis ideam actualis servitii excludat, suapte intelligitur, pensionis beneficio provisis statione Docentis decedendum esse, quin tamen interimatis, aut subsidiaria in munere docendi adplicatio, si viribus valent, iisdem vetetur. 4-a) Qui membra Instituti non sunt, nec ipsi, nec viduae eorum, pensionis aut subsidii e fundo pensionali, ad quem obulis suis haud concurrerunt, capaces sunt. D) Quiqui in numerum membrorum cooptari nunc primum cuperent, pensum classi abs se deligendae correspondens pro elapso triennio, uti etiam quottam titulo redemtionis annorum, normalem 20-um excedentium suppletorie dependere, ratione autem determinandorum annorum, quibus, ut petendae pensionis capaces evadant, pensum ipsos adhuc solvere oportebit, ope recursus Curato suo exhibendi et abs eodem in congregatione Cleri districtualis VADno immanuandi, ad dioecesanum hocce Officium semet convertant. Quae omnia congruae notitiae et directionis causa Docentibus Vestris communicetis. Strigonii die 21-a Novembris 1861. C. r. financiális circularis Directio Posoniensis iam secundo interpellat me, velim disponere, quo Curati subalternis financialibus Officiis, ubi ab his requisiti fuerint, consignationem interventorum a 1-a Novembris 1860-i usque 31-am Augusti 1861. casuum mortis communicent. Officiosae huic interpellationi deferendo praesentibus dispono, ut ubi ex parte concernentium c. r. financialium circularium Officiorum requisiti fueritis, desideratam oonsignalionem iisdem extradetis. In hac tamen praeter diem obitus, nomen, cognomen et aetatem defuncti nihil ultro notetur. Strigonii die 26-a Novembris 1861. t benevolus iVvwUtC Strigonii typis Egydii Ilor/ik.