Circulares 1850-1864, Joannes bapt. Scitovszky de Nagykér, Archi-episcopus Strigoniensis, Regni Hungariae Primas

1861

manutenebitur, antelatum Consilium regium b) p 1 a n u m institutionis et horaru m repartition em, cum debito ad tradendam linguam hun gari eam respectu elaborandam, adiectis Docentum cognominibus et disciplinis per eosdem tradendis, una cum plano idmodi adusque vigente, a parte scholarum elementarium, etiam capitalium, sibi via Officii dioecesani substerni petit. Has igitur relationes sub a) b) attactas, uti et c) expositione m gravaminum in re scholari, operae item ad ea tollenda impensae, scholarum Inspectores districtuales inomisse usque finem Decembris a. curr. horsum promovere satagant. Triplicis ordinis haec relatio, quarum singula distincto instrumento compre­hendi debet, pro nunc vicem illius, quae de statu scholarum ope Tabellae A) nec non de scholis capitalibus, distincto formulán quotannis exhiberi solebat, subitura est. Tabel­lam hanc postremo horsum suppeditatam, atque ratione numeri prolium scholae ca­pacium sub a) deposti usui futuram, sub ‘ \ Vobis remitto, capto usu in Archivo districtual i conservandam. Consignationem etiam Docentu m et n u m eri scholarium pro usu sche­matismi, nec non relationem de Docenti bus linguaehungaricaeignar is, a parte adhuc 16. Districtuum VADnalium restantem, ultro opperior. Strigonii die 2-a Novem­bris 1861. benevolus Strigonii typis Egyclii Horák. Nr. 3981. Docentis musi­cae in Praeparan dia J auri nens statio vacat. Nr. 4009. S. Ladislai pro consociatione quando praestan dae solutiones? Nr. 3907. Szklenár obiit. Nexu requisitionis abs Consilio regio Locumtenentiali liungarico sub 14-a Octobris a curr, Nr. 58698, ad me directae, Vobis fine edocendorum docentium In­dividuorum curae Vestrae creditorum significo: Concursum pro statione Docentis mu­sicae in Instituto Praeparandiae J auri nens i vacante, cuius emolumenta 210. finis val. austr. absolvuntur, in ultimam curr. mensis diem defixum esse, proque eadem impetranda recursus, dicto Regni Dicasterio inscribendos, literis baptismatibus, testi­moniis item dc absolutis studiis, servitiis musicalibus et in pulsu organi praestitis, mo- ralitate, linguarumque hungaricae et germanicae cognitione providendos, atque via con­cernentis superioritatis, aut si officium nullum gererent, immediate directioni dictae Praeparandiae exhibendos esse. Strigonii die 3-a Novembris 1861, Cohaerenter cum emanatis abhinc ddo festi 8, Stephani Protoregis Nr. 2996. anni curr. ordinibus, quibus consociationem S. Ladislai Vobis commendavi, praesentibus ad notitiam Vestram perfero: pro solvendis ex parte sociorum menstruis pensis, stabi­litum esse initium anni, a die 1-a evoluti mensis Octobris ita, ut solutiones a die hac computando, singulo trimestri, scilicet in fine Decembris, Martii, Junii et Septembris praestentur. Quodipsum eo subnexo pro observantia Vobis communico, ut collectae sum­mulae, quamcunque exiles forent, in praerecensitis terminis, via Officii VADiaconalis ad amussim isthuc transponantur. Porro, siquidem multum mea interesset, super statu et profectu consociationis de tempore in tempus informari: ex eo praesentibus dispono, ut in protocollis Congre­gationum districtualium, tam vernalis, quam autumnalis, statusét profectus consociationis breviter saltem adumbretur. Strigonii die 3-a Novembris 1861, Francisci Szklenár, parochi Belobányaensis, die 25-a curr, mensis, post susce­pta moribundorum Sacramenta, anno aetatis 63-io pie in Domino defuncti animam con- svetis suffragiis Vestris commendando: pro exhibendis isthuc Patrono inscriptis, ad effectum impetrandi taliter vacantis Beneficii recursibus, diem 10-am Decembris anni curr. ut praeclusi terminum exscribo. Strigonii die 29-a Octobris 1861.

Next

/
Thumbnails
Contents