Circulares 1850-1864, Joannes bapt. Scitovszky de Nagykér, Archi-episcopus Strigoniensis, Regni Hungariae Primas
1861
Venerabili Clero Arelii-Dioecesis Nostrae Strigoniensis Salutem in Domino et paternam Benedictionem! Nr. 21. 1861. Andreas Radlinsky, ADioecesis Strigoniensis Presbyter, Parochus Kutiensis, editi abs se sub titulo „Mennyei hangok“ libri precatorii exempla, quae adhuc su-h persunt, notabiliter depresso pretio distrahit, prout id cognoscere licet ex tenoribus advolutae sub .annuntiationis. Liber hic, verum promtuarium precum, hymnorum sacro-r rum et expositionum liturgicarum,triennaliusu, publicisque encomiis probatus, tam Cleri, quam et fidelium attentionem plurimum meretur» Facilitatur autem acquisitio illius notabiliter depresso pretio, ut adeo ipsi etiam fideles, leviora pretia quaerentes, comparare sibi illum possint. Dum ergo Vobis illum commendo, una provocandos Vos censui, ut eum fidelibus quoque Vestris opportune commendetis. Exemplaria comparari possunt apud auctorem in K u t i, ultima posta Sasvár. Strigonii die 10. Octobris 1861. Joanne Bartek, Parocho S. Georgiensi, resignato Beneficio, cum 1-a Novembris a. c. ad statum quietis recedente; item Andrea Gyúr esek ad Tepläense Beneficium translato, S. Georgiense et Apajense Beneficium canonice vacat. — Pro exhibendis ad effectum impetrandorum taliter vacantium Beneficiorum Patronatui inscriptis recursibus, diem ultimam affuturi mensis Novembris, ceu praeclusi terminum hisce defigo. Strigonii die 24-a Octobris 1861. Complurium Districtuum Docentes partim ope protocoili conferentiae, partim j via praeordinatorum suorum, desiderium in eo expresserunt, quod intuitu pensorum t ad fundum peusionalem persolutorum quietantia mediante certificari cuperent. Justo i idmodi desiderio, ad compendiandum laborem, cum quietantiis distinctim exarandis se-1 cus praesuscipiendum, §. 33-o statutorum Instituti pensionalis congrue provisum est per id, quod consignatio pensorum, scholarum Inspectoribus in autumnali congregatione immanuandorum, in duplici exemplari Officio huic dioecesano exhiberi iubeatur, quorum unum, facta hic de pensis rite perceptis subsignatione, exhibenti scholarum Inspectori abhinc remittitur, pro legitimatione praestitae a Docentibus solutionis , et rite perceptorum in dioecesano hoc Officio pensorum deserviturum. Ad tollendam igitur omnem a parte membrorum Instituti hujus pensionalis diffidentiam, scholarum Inspectoribus hisce committo, ut, dum idmodi pensa dicto fundo inferunt, consignati- nem eorundem inomisse in duplici exemplo horsum exhibeant, quo sic uno eorum remisso et solutionem abs se et perceptionem abs dioecesano hoc Officio rite praestitam legitimare, Docentibusque occasione proximae conferentiae, cum ipsis e praescripto asservandae, ob oculos sistere possint. Strigonii die 25-a Octobris 1861. Die secunda eurr. post suscepta moribundorum Sacramenta, in Domino defuncti Ignat ii Erős, E M. S. Canonici honorarii et Instituti Sti Adalberti membri, animam piis omnium Vestrum suffragiis hisce devoveo. Strigonii die 9-a Octobris 1861. benevolus Nr. 3598. „M e n n y e i tangók“ liber precatorius de- iresso pretio ac- quiribilis. Nr. 3815. S. Georgiense et Apajense Benef. vacant. Nr. 3823. Docentes de sym- jolis ad fundum )ensionalem colatis qualiter certi- ficandi? Nr. 3588. Erős Can. hon. obiit. Strigonii, typis E. Korák.