Circulares 1850-1864, Joannes bapt. Scitovszky de Nagykér, Archi-episcopus Strigoniensis, Regni Hungariae Primas

1861

a) Ignatius Filio, emeritus Docens in possesione Révfalu ad Vágujhely affi- liata, cum annuis 80. fl. v. a. titulo pensionis classi secundae, cui inscriptus fuit, correspondentis. b) Josephus Bartl, veteranus 85. annorum Docens in Eözdöghe, cum pensi­one annua 60. fl. 3-iae classi obtingente. c) Josephus The ray, scholae Rahrbachensis Provisor, cum 60. fl. v. a. classi 3-iae obvenientibus, titulo subsidii pro curanda valetudine resolutis. d) Joannes Rajcsányi Docens actualis in Vajk cum annuis 20. fl. titulo subventionis assignatis. e) Helena Kollár Andreae condam Király, Docentis in Szent-Lélek vidua, cum annuis 40. flL ceu dimidio pensionis, marito, si viveret, obventurae. Denique f) Anna P rajzi er, Joaunis condam Gálik Docentis in Szalka relicta vidua, cum aeque 40 fl. v. a. titulo pensionis, item 20. fl. annuis titulo succursus pro dua- bis ejusdem minorennibus prolibus abs me resoluti. Ex occasione quaestionis ratione succursus orphanis -prolibus singilla- tive, in qua summa praestandi? usque decennium 10. fl. v. a. ultra illud vero, signan­ter apud pueros usque 16-um, apud puellas vero 14-um aetatis annum 15. flnos an­nuos stabilivi. Praeter enumeratos, qui beneficii pensionis aut subsidii participes effecti sunt, plures adhuc recurrentes, si digni adinventi fuerint, voti abs me damnabuntur. Quo tamen negotium isthoc in futurum exactius et magis ex ordine pertractari possit, la­borque concernentibus multum facilitetur, tabella adparabitur, cujus rubricis omnes qualificationis notae, pro pensione aut subsidio impetrando requisitae inserentur. Tabel­lis talismodi, hinc ad districtuales VADiaconos, dum paratae fuerint, transponendis, in vernali Congregatione quotannis recurrentes pro pensione vel subsidio secundum rubricas inscribentur, eaedem per VADiaconum et aliquot Docentes subscribentur et Ordinariatui praesentabuntur. Quia tamen supponere licet, esse adhuc aliquos, qui pensione digni essent, adhuc semel (quod amplius non fiet) provocantur VADiaconi, ut talismodi Individua insinuentur, notando eorumdem aetatem, servitii annos, ad serviendum insufficientiam, defectum omnis provisionis, proles minorennes cum sexu et aetate, subnectendo suam, Districtus et aliquot Docentum subcriptionem; et hoc quidem usque festum S. Michaelis inomisse. Imo, si nullus pro pensione aut subsidio semet insinuaret, idipsum quoque cum dicto termino notificent. Strigonii die 5-a Julii 1861. benevolus Strigonii typis E. Horálc.

Next

/
Thumbnails
Contents