Circulares 1850-1864, Joannes bapt. Scitovszky de Nagykér, Archi-episcopus Strigoniensis, Regni Hungariae Primas
1861
Nro 6. 1861. Venerabili Clero Archi-Dioecesis Nostrae Strigoniensis Salutem in Domino et paternam Benedictionem! E perlatis horsum pluribus casibus, in merito coniunctionis muneris nota- rialis cum officio Docentis novissime emergentibus manifestum fit, redditam Communitatibus loeäJes^>8uo6' Magistratus restaurandi libertatem, ad ipsos etiam scholarum elementarium Docentes muniis notarialibus gravandos, in proventibus scholaribus restringendos, quin imo locis suis movendos extendi» Perperam istud fieri, praeterquam quod nullo ausus idmodi legis praesidio nitantur, sat superque evincitur ex eo, quod Docentes scholarum, ceu Ecclesiae servi, ratione institutionis pubis scholaris et sacrarum functionum, ecclesiasticae Jurisdictioni, nequaquam vero Communitatum dispositioni obnoxii sint» Ut adeo ipsos aliis functionibus cum detrimento principalium suorum obligaminum gravare, emolumenta ipsorum imminuere, vel plane servitio scholari eosdem privare neutiquam Communitatibus integrum sit. Ne igitur hae simile quid via facti attentare praesumant, sequentes obtutus oculis ipsarum sistatis, oportet. I. Quantum ad personam Docentum, Communitates in sensu altiorum ordinum in nominationem eorumdem voto suo positive influunt, desiderioque ipsarum le- galiter manifestato, atque a reliquis etiam electionis factoribus, puta: scholarum Inspectore, Directore, terrestrali item Dominio congrue succollato, a parte Ordinarii ir regula deferri solet. Igitur Docentem suum Communitas haud independenter eligit, ideoque nec independenter et arbitrarie cum persona ipsius disponere potest. Quod- si de Docente ob legales causas a munere amovendo agatur, in denunciationis veritatem ope fassionis testium investigari, et pro re nata admonitio exerranti Docenti i parte Officii dioecesani impertiri, nec nisi in casu incorrigibilitatis Docens idmodi loco suo per Ordinarium moveri, aut politico Dicasterio pro dimissione e servitio proponi solet. Quotiescunque igitur causa querulandi contra Docentem subversatur, malo medelam apud immediatos eiusdem praeordinatos, scholae Directorem scilice et Inspectorem, atque adiunctis ita poscentibus, apud dioecesanum hocce Officium quaerere satagat Communitas, nequaquam vero iudicem ipsamet agere audeat. Quod provisionem Docentum attinet, haec vel visitatione canonica defixa vel ope fassionum, ut vocant scholarium, Loci altioris auctoritate probatarum, stabilita existit. Vim instrumentorum horum pro arbitrio infringere nemini integrum est Nec proin ius ullum Communitatibus suffragatur, emolumenta Docentum ullo sub praetextu imminuendi, vel dimissionem eorumdem e servitio quocuuquedemum sub tituli arbitrario praesuscipiendi» Omnis illegális in hoc genere ausus, iniuriaque Docentibu! quavis ratione inferenda legalibus remediis vindicabitur; siquae eatenus habent postulata, ad dioecesanum isthoc Officium se convertant, est necesse. II» Designatio et electio, nec non provisio Notariorum ex toto pertinet a< Communitatem et processualem Judlium, et Notarius a Docente ordinarie debet ess< distinctus, quia communiter officium Notarii profectum scholarium impedit; id quo< sancte omnino constitutum est. Unde si de notarialibus muniis, cum Docentis offi cio coniungendis alicubi motus fierent, declarandum erit, id nisi cum scitu et annuti Dioecesani fieri posse, cum scholae ad iura Ecclesiae pertineant. Et hinc III. Ratione coniunctionis muneris notarialis cum officio Docenti principii instar tenendum erit, coniunctionem dictorum duorum munerum in Communitati bus minoribus, habita insufficientiae earumdem Notarium distinctim providendi ratione, to lerari aut praesuscipi posse, dummodo institutio scholaris detrimentum haud patiatui tempus institutioui sacratum Docens muniis notarialibus haud insumat, neque — et qui dem sub comminatione amissionis servitii scholaris — institutionem scholarem proprio ar bitrio, sine scitu et annutu scholae Directoris abrumpere, aut horas institutionis immi nuere audeat, prout idipsum altioribus etiam ordinibus sub 10-a Augusti anni praet. Ni 3257. abhinc publicatis cautum est. Haec porro coniunctio tantum ibi admittetur, ubi obii Nr. 628. ' Communitatis ad . Docentem correlatio. Munus No- ltarii et Docentis ■ quo pacto coniun- gendum ? L t l 1/ L > t t 'i ) 3 I e I n s r*