Circulares 1850-1864, Joannes bapt. Scitovszky de Nagykér, Archi-episcopus Strigoniensis, Regni Hungariae Primas

1860

Venerabili Clero Archi-Dioecesis Nostrae Strigoniensis Salutem in Domino et paternam Benedictionem! Consilium regium Locumtenentiale liungaricum, ope Rescripti sub 15-a' curr, Nr. 27759* horsum directi, Joannem Zwanziger, annorum 30. rom. catholi­cum, coelibem, Docentem in possessione Hámborg (Cottu Sárosensi) ob laesam pu­blico cum scandalo pudicitiam, gravi octo hebdomadum carceri, unius per septimanam diei ieiunio exasperato mancipatum, ideo que a munere docendi amotum et ad elargi­endam sive publice, sive privatim institutionem inhabilem declaratum esse significat. Quodipsum fine annotationis in libro scholari iuxta praescriptum faciendae hisce Vo­bis notum redditur. Strigonii die 22-a Octobris 1860. Constitui attentionem Vestram provocare ad pagellas catholicas, quae Viennae sub nomine: „Katholische Literatu r-Z e i t u n g “ vulgantur. Commendant se illae iam, ‘ nomine suo, sed commendantur magis effato illustrium Ecclesiae antistitum, quibus cor­di est, illis ampliorem dilatationem, ampliora incrementa asserere. Jis inprimis de Cle­ro, qui laboribus literariis sive occupantur, sive delectantur, pagellas has fine praenu- merationis praesentibus commendo. Strigonii die 23-a Octobris 1860. Concursus pro hacce labii hungarici Docentis una Cantoris statione in 11-am] mensis Decembris diem hisce defigitur. Emolumenta eius sunt: fructus 8% iugero-1 rum terrae arabilis, quae a Communitate cultivantur; titulo lecticalis a fidelibus 72. metretae pos. frumenti mixti et 8 urnae vini; ab oppido 8. metretae pos. tritici, 3. currus foeni et 14. fini in aere parato. A Dominio meo Archiepiscopali 10. orgiae li­gni focalis. Habitaculum duobus cubilibus, culina, camera, stabulo et curruli constat. Recursus requisitis documentis instructi mihi inscribantur, ac Districtus cognominis scholarum Inspectori et VADiacono Francisco Andorszeghy, Parocho in Ipoly-Sza- kállos, ad praememoratum Concursus terminum exhibeantur. Id quod Docentibus sub- docentibusque Vestris congrue notificetis. Strigonii die 24-a Octobris 1860. Observatum est, quod Docentes et subdocentes male notati, dum stationem aliam» via Concursus sollicitant, antiquiora solum moralitatis testimonia, utpote favorabiliora producendo, alia de recentiore dato, e quibus indignitas ipsorum eluceret, male sibi conscii veluti studio subterfugiant, aut vero ab uno duntaxat praeordinatorum suorum ecclesiasticorum, quem magis sibi addictum existimant, ementiantur, sicque quaestioni­bus abs dioecesano hoc Officio formandis, quin imo et investigationibus ordinandis ansam praebent. Iam, cum praestet minus habiles potius, ac in linea morum notatos habere Docentes, potior in iisdem deligendis intemeratae vitae, quam cuiusdemum- cunque praecellentis aptitudinis ratio haberi debet; quare, cum moralis concurrentium conversatio authenticis duntaxat testimoniis probari possit, districtim hisce iniungo: ut occasione exhibitorum in Concursu recursuum attestata moralitatis debite excutiantur, nec ullo sub praetextu concurrentium quispiam pro nominatione in Docentem scholae trivialis Officio huic dioecesano proponatur, nisi moralis eiusdem vitae ratio, testimo­nio tum scholarum Inspectoris, quam et Directoris sufficienter legitimata, eam mihi se­curitatem praebuerit, quod Individuum taliter commendatum gratia nominationis dignum, et populo pubique institutioni suae creditae in aedificationem, non vero in destructio­nem cessurum sit. Quo in nexu Docentibus subdocentibusque Vestris notificandum erit, ut ni­si moralitatis testimoniis, novissime ab utroque ecclesiasticorum suorum praeordinatorum subsignatis provisi semet Concursui sistant, Strigonii die 25-a Octobris I860. Excelsum publicae institutionis Ministerium sub 20-a Sept. a. curr. N. 13610. declaravit, primum operis geographici, auctore W. J. Warhanek edendi tomulum, sub titulo: „Allgemeine Erdbeschreibung“ Viennae in bibliopolioSallmayerianoerga Nr. 4093. Q,uipiam a docen­do arcetur. Nr. 4124. Kath. Literatur- Zeitung commen­datur. Nr. 4132. [n oppido S z a 1- £ a Docentis statio vacat. Nr. 4135. restimonia mora­litatis recentia a concurrentibus producenda. Nr. 4170. Opus geographi­cum pro scholis subrealibus an­nuntiatur.

Next

/
Thumbnails
Contents