Circulares 1850-1864, Joannes bapt. Scitovszky de Nagykér, Archi-episcopus Strigoniensis, Regni Hungariae Primas

1860

Venerabili Clero Archi-Dioecesis Nostrae Strigoniensis Salutem in Domino et paternam Benedictionem! Massae propriae Archi-Dioecesis Strigoniensis in secunda editione luci datae sunt apud Fridericum Pustet, bibliopolam Ratisbonensem. Exemplaria novae huius editionis in Cancellaria mea dioecesana ab uno flno et 10. xris v. a. acquiri pos­sunt. Strigonii die 17. Septembris 1860. In neoerecta, cum schola capitali quatuor classium coniuncta schola subre- ali, duabus classibus constante in Slim eg h, duae Docentum stationes erga annuos 525. Anos val. austr. et 6. lignorum orgias, nec non statio Adiuncti, institutionem in lingua hungarica, germanica et calligraphia idiomate hungarico elargituri, cum provi­sione in 420. finis v. a. defixa vacant. Recursus propria manu exarandi, Consilio re­gio Locumtenentiali hungarico inscribantur, atque legalibus super aetate, religione . statu praesenti, habilitate pro publicis scholis realibus, adplicatione in servitiis scho­laribus, perfecta linguae hungariae et germanicae notitia, intemerata item morali et po­litica conversatione instructi via scholarium Inspectorum Rssmo Ordinariatui Wesz- primiensi inomisse usque 21-am Octobris a. curr. exhibeantur. Strigonii die 24-0 Septembris 1860. Godfridus Egger, aetatis annorum 45. rom. catholicus, postremo Docem in Hütten, Ducatus Salisburgensis loco, ope Resolutionis Ministerialis sub 5-a curr Nr. 13083. editae, ob immoralitatem et attentatem seductionem iuventutis, via disci­plinari ad elargiendam deinceps sive privatim, sive publice institutionem inhabilis de­claratus est. Quodipsum fine annotationis in libro scholari faciendae, individuique hu­ius ab institutione scholari omnimode arcendi, nexu Rescripti Consilii regii Locumte- nentialis hungarici sub 13-a curr. Nr. 2246E ad me directi, hisce Vobis ad notitianc perfero. Strigonii die 26-a Septembris 1860. Nr. 3639. Missarum propri­arum secunda editio. Nr. 3712. In schola subre- ali Siimeghensi stationes Docen­tum vacant. > l> Nr. 3718. j Quipiam a docen­do arcetur. 1 „ ^'3722. ar< $761. Concursus pro Docentis et Cantoris labii hungarici statione in Varbó, nec non Docentis labii hungarico-slavici in Zsitva-Gyarmat, filiali Parochiae Mellek- vacante in 6-am Novembris a. curr. praesentibus defigitur. Proventus prioris consistunt: in 32/4. iugeris agrorum; prato duorum falca­strorum; 50. metr. pos. siliginis; 60. finis v. a. a totidem scholaribus; 25. finis val. eiusdem titulo melioris subsistentiae; 12. finis pro institutione in schola dominicali; 10. finis titulo stolae; duabus orgiis lignorum pro usibus propriis; pro calefactione conclavis scholaris totidem obveniunt. Habitaculo, quod cubili, culina, camera, sta­bulo absolvitur, hortus %, iugeri capax adiacet. Emolumenta stationis posterioris, ope fassionis scholaris recenter coordi- natae, absolvuntur sequentibus: in terris possidet Docens 5. agrorum iugera et pra­tum falcastri unius; in frugibus percipit 32. metretas pos, siliginis; in parato aere ti­tulo didactri 94. flnos val. austr. et 12. flnos titulo lignorum focalium. Habitaculum cubili, culina, camera, stabulo et reclinatorio provisum, contiguum habet hortum 450. orgiarum quadr. capacem. Recursus suis requisitis instructi concernentibus scholarum Inspectoribus, si­gnanter Antonio Perkinkó, VADiacono Districtus Kékkeőensis et Parocho in Zsély, pro posteriore vero statione surr. VADno Districtus Verebelyensis Laurentio Gyu- rics, Parocho in Füss inscribantur et ad praeindicatum terminum exhibeantur. Stri­gonii die 28-a Septembris 1860. Docentis statio in V a r b ó et Zsitva-Gya r- mat vacans publicatur.

Next

/
Thumbnails
Contents