Circulares 1850-1864, Joannes bapt. Scitovszky de Nagykér, Archi-episcopus Strigoniensis, Regni Hungariae Primas

1860

Venerabili Clero Arclii-Dioecesis Nostrae Strigoniensis Salutem in Domino et paternam Benedictionem! ^^ilkelmo Szecsányi ad Beneficium parocfiiale Prassiczense translato, quod adusque tenuit Kisvendéghense, canonice vacans effectum est; pro quo competituri recursus suos usque ultimam proxime affuturi mensis Septembris diem mihi exhibeant. Strigonii die 16-a Augusti 1860, Admodum frequentes iam occurrerunt casus, e quibus non sine resensu co­gnoscere debui, quam multi sint, qui in adparandis literis fundationalibus semet haud adcommodant normis, abs me ope Circularium ddt. 8-ae Aprilis 1859. Nr. 1637. pro universali eaque stricta observantia praescriptis, merito sic suspicionem moventes, illos praecitatas Circulares vel prorsus non, vel saltem nimis obiter legisse, una Ordinari- atui necessitatem imponentes, ut illis defectuosas idmodi literas fundationales sine ad- probatione remittere, atque eos ad novas adparandas inviare debeat. Quod ut pro future evitetur, omnibus Vobis praecitatas meas Circulares in memoriam revocando, norma­rum, quas in se complectuntur, sicut in genere, ita in specie illarum, quae pias fun­dationes adtinent, exactam observantiam hisce novitus ac districtim iniungo. Cum porro observaverim, qualiter aliqui in eo adhaerere soleant, quod prae­scriptum literarum fundationalium formular unice de fundationibus causa mortis, me­dio testamenti factis, et non etiam de illis diserte sonet, quae per vivos seu scripts voluntatis declaratione fiunt: isti ad speciem solum difficultati obviaturus suppletoric innuo: quod videlicet loco eo, quo in formulari punctum testamentariae dispositionis inferendum indicatur, ipsa illa aut oralis aut scripta pii Fundatoris declaratio per ex­tensum inseri debeat. Demum insinuo Vobis hac fidelia, quod positas in quaestione Circulares, in­structionem de qualiter manipulandis peculiis sacris in se continentes, posteaquan huius cognitio Syndicis quoque, in manipulationem influentibus necessaria esset, es his autem vix aliqui linguae latinae gnari forent, in lingvas vernaculas transferri pro­curaverim, quodve requisito numero exempla pro parte cuiusvis Districtus consignan­da sint VADiaconis, Synodo dioecesanae interventuris. Strigonii die 2 7-a August: 1860. Excelsum publicae institutionis Ministerium, ope Resolutionis sub 18-a Juni a. curr. Nr. 6979. editae, Cassoviae institutum formandarum pro pube foeminea magi­strarum et educatricum in eiate puellarum schola capitali, Monialibus S. Ursulae cre­dita erexit. Institutum hoc bienni cursu provisum, in sensu altiorum ordinum de Prae- parandiis emanatorum organisabitur et cum termino 1-ae Octobris a. curr. initium su met. Muliebres concurrentes recursus suos et testimonia super absoluta cum bono sue cessu 4-a classe scholae capitalis, superato l6-o aetatis anno, morali conversatione corporea sanitate et immunitate ab omni defectu physico, qui easdem ad munus do cendi inhabiles redderet, praecognitis item in cantu et pulsu clavicordii, usque^ praein dicatum terminum dicti Instituti Directori Rssmo D. Canonico Josepho Aro ss; transponant. Id quod nexu Rescripti Consilii Locumtenentialis hungarici ddto 21-a Augusti Nr. 15166. editi, Vobis fine edocendarum magistrarum puellarium hisce ad no titiam perfero. Strigonii die 6-a Septembris 1860. In c. r. bibliopolio Viennensi venum prostat slavica versio libri, auctore Mos hammer labio germanico editi, sub titulo: „Obrazy pfirodni z rise Rako uské“ inpensis fundationis a Sigismundo condam S a uter pro utilibus libris scho lasticis edendis factae adornata. Pretium exemplaris incompacti in 40. xris, compacto rum vero in 60. et 80. xris val. austr. defigitur. Librum hunc ceu talem, qui prae miandis diligentibus scholaribus perquam accommodus est, nexu requisitionis a Consi Nr. 3335. Kis-Vendéghense Beneficium vacat. Nr. 3424. Circularium de- manipulatione , peculii sacri ob­servatio inculca- 1 tur. i L i < L L . Nr. 3556. Munus magistrae ■ in Praeparandia _ muliebri Cassovi- ensi vacat. b 7 e _ Nr. 3562. Liber iconibus “ naturalibus refer­- tus commendatur.

Next

/
Thumbnails
Contents