Circulares 1850-1864, Joannes bapt. Scitovszky de Nagykér, Archi-episcopus Strigoniensis, Regni Hungariae Primas
1860
conditio, sine qua non — praeexstiterit. Notandum quoque, nullum ibi bonificationi pro dominicali institutione locum esse, ubi Docentes institutionem hanc impertientes congrue dotati sunt. In reliquo Excelsum Ministerium cum solatio confitetur, statum scholarum elementarium ADioecesis huius, c. r. olim sectioni Locumteneutiali Posoniensi ingre- miatarum, tam internum quam externum, adminiculo conformis tradendarum disciplinarum methodi, conferentiarum cum Docentibus et regulatae institutionis scholaris multum omnino profecisse, spemque haud infundatam fovet, quod penes adusque testa- tem pronatam, energicam et fructuosam dioecesani huius Officii operam, sedulam item deinceps quoque cooperationem Vestram, res scholaris in dies amplius promovenda et ad laetam efflqrescentiam perducenda sit. Strigonii die 10-a Augusti 1860. Nr. (3296. $326. Vacans Docentis in Lamacs & Románfalva statio publicatur. Concursus pro utraque Docentis et Cantoris labii slavici statione in 22-am Septembris a. curr. hisce defigitur. Emolumenta prioris consistunt: in agris 12. metr. et pratis trium falcastrorum, pro quibus titulo cultivationis 13. fini MC. dependuntur. Porro in 40. finis titulo didactri a Communitate solvendis; 12. fluis titulo adiutae e fundatione; 20. incirca finis titulo stolae; 12. metretis siliginis titulo lecticalis, uno insuper manipulo a singula domo; 21/2 urnis musti; sex lignorum orgiis ab J. Patronatu percipi solitis. Calefactionem scholae Communitas perstringit. Habitaculum cubili, culina, camera et stabulo pro tribus vaccis, quae libere pascuntur absolvitur, domuique hortulus % metretae capax adiacet. Proventus posterioris constituuntur: in agris 4 metr. pos. cau- leto % metr. pos. canabeto itidem tantae capacitatis, quae omnia a Communitate cul- tivantur, quibus ve per commassationem 4 metr. pos. adiicientur. E cassa Communitatis obtingunt 50. fini val. austr. a singula prole scholam frequentante, quales 60 — 70. numerantur, 42. xri val. austr. % metr. pos. siliginis et 5. fasces lignorum. Habitacu- lum commodum est. Recursus juxta praescriptum instructi Districtus Stomffaensis VADi- acono Nicolao Te őr e ős, oppidi cognominis Parocho, item Antonio Fritsch ^ ADi- acono Ujlakensi et Parocho in Lakács inscribantur et ad praeindicatum Concursus terminum exhibeantur, ratione stationis Lamacsensis cum Patrono, si talis jus praesen 1860 tandi exerceret, abs scholarum Inspectore prius memorato communicandi. Id quod Docentibus, subdocentibusque Vestris congrue notificetis. Strigonii die 16-a Augusti 1860. benevolus Strigonii. typis E. Honik.