Circulares 1850-1864, Joannes bapt. Scitovszky de Nagykér, Archi-episcopus Strigoniensis, Regni Hungariae Primas

1860

Locumtenentiali hungarico inscriptos genuinis super religione, patria, docendi habili­tate, in servitiis scholaribus adplicatione, moralitate, linguarum item germanicae et slavicae peritia documentis instruant, atque concernentibus scholarum Inspectoribus Schemnicium et ad S z k 1 e n ó (Comit. Thurócz.) usque praememoratum Concur­sus diem dirigant. Id quod Docentibus Vestris congrue ad notitiam perferatis. Strigonii die 1-a Augusti I860. Kr. 3192. Duae Docentum in schola reali Jaurinensi stationes vaeant. i i 1 ] ] Concursus pro utraque hac statione in 20-am curr. mensis, ope Rescripti Consilii Locumtenentialis hungarici sub 21-a Julii Nr. 9305. editi et nunc primum mihi exhibiti, defigitur. In vacante una classe lingua germanica, arithmetica, geome­tria et geometrica delineatio; in altera vero historia naturalis, physica et chemia, et utrobique quidem lingua praeferenter hungarica tradentur. Emolumenta singulae sta­tionis in 630. finis val. austr. penso item quarteriali 84. Anorum consistunt, cum spera- tivo post decennium salariali augmento. Recursus manu propria exarandi regio Lo- cumtenentiali Consilio hungarico inscribantur, testimoniisque super aetate, religione, docendi habilitate pro scholis realibus, servitiis in re scholari adusque praestitis, per­fecta linguarum hungaricae et gennanicae notitia, super inculpata denique morali et politica conversatione instruantur et via scholarium Inspectorum Reverendissimo Ordi- aariatui Jaurinensi transponantur. Strigonii die 5-a Augusti 1860. benevolus Strigonii. typis E. Honik.

Next

/
Thumbnails
Contents