Circulares 1850-1864, Joannes bapt. Scitovszky de Nagykér, Archi-episcopus Strigoniensis, Regni Hungariae Primas
1860
Tridentini dispensationem, ad indictam taliter Synodum solum Metropolitanum cum duobus Collegiatis Capitulis — porro singuli VADiaconi tantum, ac notabilium urbium (oppidorum) Parochi et Theologi Professores venire obligantur; reliquo Clero Curato per id in synodales consultationes influente, quod in districtualibus Congregationibus omnis et singulus Curatus sensa sua depromendi occasionem habuerit. Omnibus itaque his in virtute sanctae et salutaris obedientiae praecipimus et mandamus; ut die 25-am Mensis Septembris praecedente ita Strigonium adpellere contendant, quod eadem (id est die 24-a Sept.) horis pomeridianis praeliminari Sessioni in Ecclesia Seminarii S. Stephani R. C. intervenire valeant. — Ferent autem secum singuli: Rochetum, Stolam coi. rubr., Biretum (Dignitarii Mozettam quoque) Breviarium et Decretorum Concilii Provincialis exemplar. — Caeterum quiqui Dioeceseos huius Presbyteri absque neglectu officiorum suorum advenerint, facta apud Ceremoni- arium synodalem insinuatione, sessionibus qua auditores interessé poterunt. Quo vero studia nostra et conamina desiderato coronentur effectu, confugiamus Charissimi! — praeferenter, qui consultationibus synodalibus interventuri sumus, ad Patrem Luminum, suppliciter orantes: ut qui nihil possumus ex Nobis, sed omnis sufficientia nostra a Deo est, largiatur de Sede Maiestatis Suae gratiam praevenientem et perseverantem! — infundat mentibus nostris Spiritum suum Sanctum! — quatenus Eo duce simus corde et ore unum, — in nullo deviemus a vero — in cunctis teneamus moderationem — observemus charitatem -— et quae Nos tantopere commendat Deo, Magistri Nostri Christi Jesu humilitatem! Quia vero multorum oratio coelos penetrat, Dom. XVL post Pent, celebrationem Synodi populo ex ambone annunciabitis — quo scopo haec fiet, explanabitis, et tam hac quam et Dominica sequente XVII. post Pent, finita Missa, sub exposito Venerabili Sacramento celebranda, 3. Pater et Ave cum oratione ex Dorn, I-a post Pent, „Deus in te sperantium fortitudo“ lingva vernacula persolvetis — item singulus Celebrans pro felici successu Synodi eamdem Collectam quotidie assumet, — Denique diebus a 24-a usque 28-am Septemdris, quibus ipsa Synodus consultationes habitura est, duplicate preces! et Sanctissimam Dei Matrem — Auxilium Christianorum — devota mente iunctis manibus rogate! ut in Synodum collecti, quae Ei placita sunt, et dictis exequamur et factis! —• Auxilium Nostrum in Nomine Domini! Arnen, Datum Strigonii festo S, Jacobi Apostoli (25-a Mensis Julii) Anno Domini 1860. Episcopatus nostri trigesimo tertio, Archi-Episcopatus undecimo, Sacer- dotiii vero nostri Jubilaris primo.